monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 7
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, VI. De inventione clavorum. <<<     >>> VIII. De tunica Christi inconsuta.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT VII. De lancea, corona spinea, et columna.

1 De lancea vero, arundine, spongia, corona spinea et columna, ad quam verberatus est Dominus et Redemptor Hierosolymis, dicendum.2 Ad hanc vero columnam multi fide pleni accedentes, corrigias textiles faciunt, eamque circumdant: quas rursum pro benedictione recipiunt, diversis infirmitatibus profuturas.3 Ferunt etiam ipsas coronae sentes quasi virides apparere: quae tamen si videantur aruisse foliis, quotidie tamen revirescere virtute divina.4 Prodit et ex monumento quo dominicum iacuit corpus mira virtus, quod saepius terra naturali candore radiante repletur, et exinde iterum ablata aqua conspergitur, de qua tortulae parvulae formantur, ac per diversas mundi partes transmittuntur, de quibus plerumque infirmi sanitates hauriunt.5 Illud est tripudiabile, quod saepissime accessus serpentium vitant.6 Sed quid ego temerarius de his loqui audeo, cum fides retineat omne quod sacrosanctum corpus attigit esse sacratum?
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.6r bnf1712.6 bnf2204.16 bnf9733.6