monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 6
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, V. De cruce et mirabilibus eius apud Pictavum. <<<     >>> VII. De lancea, corona spinea, et columna.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT VI. De inventione clavorum.

1 Speciosi autem omnique metallo nobiliores dominicae crucis clavi, qui beata membra tenuerunt, ab Helena regina, post ipsius sacrae crucis inventionem, reperti sunt (Christi an. 326): et de duobus quidem frenum imperatoris munivit, quo facilius, si adversae gentes restitissent principi, hac virtute fugarentur.2 De quibus non est ignotum Zachariam vaticinasse prophetam: Erit, inquit, quod in os equi ponitur, sanctum Domini (Zach. XIV, 20).3 Eo enim tempore Adriaticum mare magnis fluctibus movebatur, in quo tam frequentia erant naufragia, ac demersio hominum, ut vorago navigantium diceretur.4 Tunc provida regina, condolens excidia miserorum, unum ex quatuor clavis deponi iubet in pelago, confisa de Domini misericordia, quod saevas fluctuum commotiones facile posset opprimere.5 Quo facto redditur mare quietum, tranquillaque deinceps navigantibus flabra praestantur.6 Unde usque hodie nautae sanctificatum mare venerantur, cum ingressi fuerint, ieiuniis, orationibusque et psallentio vacant.7 Clavorum ergo dominicorum gratia quod quatuor fuerint, haec est ratio: duo sunt affixi in palmis, et duo in plantis; et quaeritur cur plantae affixae sint, quae in cruce sancta dependere visae sint potius quam stare? Sed in stipite erecto foramen factum manifestum est.8 Pes quoque parvulae tabulae in hoc foramen insertus est; super hanc vero tabulam, tanquam stantis hominis sacrae affixae sunt plantae.9 Quaeritur etiam quid de his clavis fuerit factum.10 Duo sunt quos supra diximus aptati in freno; tertius proiectus in fretum; quartum asserunt esse defixum in capite statuae Constantini, quae civitate, ut aiunt, tota [Al., totae] excelsior esse suspicitur, scilicet ut tota cui eminet, munitione salutis, quodam modo galea coronata esset.11 Magnam asserunt virtutem esse huius freni: quod ambigi nequaquam potest, quod Iustinus imperator publice expertus est, ac suis omnibus patefecit.12 Illusus enim a quodam mago propter pecuniam amissam, quas sibi daemonis umbra intolerabiles per duarum curricula noctium intulisset indicavit insidias: sed cum tertia nocte frenum capiti collocasset, locum insidiandi inimicus ultra non habuit, repertumque auctorem insidiarum gladio perculit.13 Nobis vero quae sit virtus ligni huius hoc modo manifestatum est.14 Advenit quidam qui nobis pallulam holosericam valde vetustam exhibuit, dicens ab hac in Hierosolymis crucem Domini involutam fuisse.15 Quod cum apud rusticitatem nostram incredibile haberetur, ac rimaremur sollicite unde ei tanta ibidem fuisset gratia ut ista meruisset, cum sciamus in tempore quo sacrum hoc lignum adoratur, non solum exinde nihil quemquam mereri, sed etiam importunius accedentem verberibus arceri, respondit: Quando, inquit, Hierosolyma abii, Futen abbatem reperi, qui magnam cum Sophia Augusta gratiam habuit, huic enim omnem Orientem quasi praefecto commiserat.16 Huic me subdidi, et cum ab Oriente regrederer, ab hoc et sanctorum pignora, et hanc pallam, de qua eo tempore sancta crux involvebatur, accepi.17 Postquam mihi vir ille retulit, et hanc mihi pallam tradidit, praesumpsi fateor eam abluere, et frigoriticis potum dare; sed mox opitulante virtute divina, sanabantur.18 Scindebam etiam exinde plerumque particulas, et dabam religiosis pro benedictione.19 Uni vero abbati partem divisi: qui post duos ad me annos rediens, cum sacramento asseruit duodecim ab ea energumenos, tres caecos, duosque paralyticos fuisse sanatos.20 Muto cuidam ipsam pallam in os posuit: sed cum dentes, linguamque eius attigit, statim vocem eloquiumque restituit.21 Quod nos fideliter credere, ipsa Domini promissio illicit dicens: Omnia quaecunque petieritis in nomine meo, credite quia accipietis, et venient vobis (Marc. XI, 14).
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.5v bnf1712.6 bnf2204.15 bnf9733.5

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik