monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 5
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, IV. De apostolis et beata Maria. <<< >>> VI. De inventione clavorum.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT V. De cruce et mirabilibus eius apud Pictavum.
1 Crux dominica, quae ab Helena augusta reperta est Hierosolymis (Christi an. 326, 3 Maii), ita quarta et sexta feria adoratur.2 Huius reliquias et merito, et fide Helenae comparanda, regina Radegundis expetiit (an. 569), ac devote in monasterium Pictavense, quod suo studio constituit, collocavit; misitque pueros iterum Hierosolymis, ac per totam Orientis plagam.3 Qui circumeuntes sepulcra, sanctorum martyrum confessorumque cunctorum reliquias detulerunt: quibus in arca argentea cum ipsa cruce sancta locatis, multa exinde miracula conspicere meruit.4 De quibus illud primum exponam, quod ibidem Dominus in diebus passionis suae dignatus est revelare.5 Sexta feria ante sanctum Pascha, cum in vigiliis sine lumine pernoctarent, circa horam tertiam noctis apparuit ante altare lumen parvulum in modum scintillae: deinde ampliatum, huc illucque comas fulgoris spargens, coepit gradatim in altum conscendere: effectaque pharus magna obscurae nocti vigilantique plebeculae lumen praebuit supplicanti; illucescente quoque coelo, paulatim deficiens, data terris luce, ab oculis mirantium evanuit.6 Ego autem audiebam saepius, quod etiam lychni, qui accendebantur ante haec pignora, ebullientes virtute divina, in tantum exundarent oleum, ut vas suppositum plerumque replerent: et tamen iuxta stultitiam mentis durae nunquam ad haec credenda movebar, donec brutam segnitiem ad praesens ipsa quae ostensa est virtus argueret; ideoque quae oculis propriis viderim explicabo.7 Causa devotionis exstitit ut sepulcrum sancti Hilarii visitans, huius reginae adirem colloquia.8 Ingressusque monasterium, consalutata regina, coram adoranda cruce ac sacris beatorum prosternor pignoribus.9 Denique oratione facta surrexi.10 Erat enim ad dexteram lychnus accensus, quem cum stillis frequentibus defluere conspexissem, testor Deum quia putavi quasi vas esset effractum, quia erat ei concha supposita, in quam oleum defluens decidebat.11 Tunc conversus ad abbatissam, aio: Tantane te retinet mentis ignavia, ut integrum cicindilem [Al., cicindile] laborare non possis, in quo oleum accendatur, nisi effractum quo defluat ponas? Et illa: Nec est ita, domine mi, sed virtus est crucis sanctae quam cernis.12 Tunc ego ad me reversus, et ad memoriam revocans quae prius audieram, conversus ad lychnum, video in modum ollae ferventis magnis fluctibus exundare, ac per oram ipsam undis intumescentibus superfluere, et, ut credo, ad incredulitatem meam arguendam, magis ac magis augeri; ita ut in unius horae spatio plusquam unum sextarium redderet vasculum, quod quartarium non tenebat: admiratusque silui, ac virtutem adorandae crucis deinceps praedicavi.13 Puellaque quaedam Chrodegildis nomine, dum post mortem patris in urbis Cenomanicae territorio resideret, oculorum amissione multatur.14 Postquam autem ex iussione Chilperici regis, adhuc beata Radegunde regina superstite, ad antedicti monasterii transmisisset regulam, ipsa beatissima ostendente, ante sanctam prosternitur arcam: ibique cum reliquis sanctimonialibus vigilias explicans, dato mane, iisdem discedentibus, prostrata solo in eodem loco quievit; apparuitque ei per visum, quasi aperiret aliquis oculos eius, et unum sanitati redditum, dum cum alio laboraret, subito ad ostii reserati sonum expergefacta, unius oculi lumen recepit.15 Quod non ambigitur hoc per crucis virtutem fuisse praestitum.16 Energumeni, claudi, et alii quoque infirmi persaepe in hoc loco sanantur.17 Hactenus hinc.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.5r bnf1712.5 bnf2204.14 bnf9733.5
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik