monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 4
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, III. De passione, resurrectione et ascensione eius. <<< >>> V. De cruce et mirabilibus eius apud Pictavum.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT IV. De apostolis et beata Maria.
1 Post admirabilem igitur dominicae ascensionis gloriam (An. 33, 14 Maii), quae, contrito diabolicae malignitatis capite, mentes fidelium ad contemplanda coelestia animavit, sancti apostoli Domini et Salvatoris nostri cum beata Maria matre eius, in unam congregati domum, omnia ponebant in medio: nec quisquam suum aliquid esse dicebat; sed unusquisque cuncta possidebat in charitate, sicut sacer apostolicae actionis narrat stylus (Act. IV, 34).2 Posthaec dispersi sunt per regiones diversas ad praedicandum verbum Dei (An. 36).3 Denique impleto a beata Maria huius vitae cursu, cum iam vocaretur a saeculo, congregati sunt omnes apostoli de singulis regionibus ad domum eius (An. 48).4 Cumque audiissent quia esset assumenda de mundo, vigilabant cum ea simul: et ecce Dominus Iesus advenit cum angelis suis, et accipiens animam eius, tradidit Michaeli archangelo, et recessit.5 Diluculo autem levaverunt apostoli cum lectulo corpus eius, posueruntque illud in monumento, et custodiebant ipsum, adventum Domini praestolantes.6 Et ecce iterum adstitit eis Dominus, susceptumque corpus sanctum in nube deferri iussit in paradisum: ubi nunc, resumpta anima, cum electis eius exsultans, aeternitatis bonis, nullo occasuris fine, perfruitur.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.4v bnf1712.5 bnf2204.14 bnf9733.4
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik