monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, II. De miraculis Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi. <<<     >>> IV. De apostolis et beata Maria.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT III. De passione, resurrectione et ascensione eius.

1 Igitur Iudaei, furore succensi, falsis accusationibus circumdantes Iustum tradiderunt morti, et crucis affixione damnaverunt (An. 33, 3 April.): quem Deus Pater suscitavit a mortuis tertia die, solutis doloribus mortis (Act. II, 24); quoniam impossibile erat eum apud inferos retineri, sicut ait apostolus Petrus.2 Posthaec promittens Paraclitum, et imbuens coelestibus doctrinis apostolos, victor ascendit ad coelos, venturumque se ad iudicandum, angelis testantibus, repromittens, dicente apostolici Actus historia: Hic Iesus qui receptus est a vobis sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11).
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.4v bnf1712.5 bnf2204.14 bnf9733.4