monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, PRIMUM. De nativitate Domini nostri Iesu Christi in Bethleem . <<< >>> III. De passione, resurrectione et ascensione eius.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT II. De miraculis Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi.
1 Dominus igitur noster Iesus Christus in assumpta carne de Virgine (An. 30), multa populis miracula est dignatus ostendere.2 Haustos enim latices in vini saporem convertit, caecorum oculis depulsa nocte lumen infudit, paralyticorum gressus ablata debilitate direxit, febres aegrotantium fugato ardore restinxit, hydropicum compresso tumore sanavit, lepram discedere sacri oris virtute mandavit, mulierem daemonio inclinatam invidentibus Iudaeis erexit; super aquas vero, non dehiscentibus aquis, incessit: profluvium mulieris tactu fimbriae salutaris avertit.3 Multa quidem et alia fecit, quae sacra Evangeliorum narrat historia.4 Tamen cum multos salubri coelestique mandato restaurasset ad vitam, tres ab infernali morte reductos, vitae restituit: id est, archisynagogi filiam resuscitavit in domo; unicum viduae surgere iussit ad portae egressum; et Lazarum vocavit ex monumento.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.4v bnf1712.5 bnf2204.14 bnf9733.4