monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1
>>> Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, II. De miraculis Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT PRIMUM. De nativitate Domini nostri Iesu Christi in Bethleem .
1 Nato ergo Domino nostro Iesu Christo secundum carnem in Bethleem oppido (Ante aeram vulg. an. 5, 25 Dec.) ), in diebus Herodis regis, iuxta fidem evangelicam, magi ab Oriente venerunt Hierosolymis, dicentes: Ubi est qui natus est Rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in Oriente, et venimus adorare eum (Luc. II, 2), et reliqua.2 Est autem in Bethleem puteus magnus, de quo Maria gloriosa aquam fertur hausisse: ubi saepius aspicientibus miraculum illustre monstratur, id est stella ibi mundis corde, quae apparuit magis, ostenditur.3 Venientibus devotis ac recumbentibus super os putei, operiuntur linteo capita eorum.4 Tunc ille cuius meritum obtinuerit, videt stellam ab uno pariete putei super aquas transmigrare ad alium, in illo modo quo solent super coelorum circulo stellae transferri.5 Et cum multi aspiciant, ab illis tantum videtur, quibus est mens sanior.6 Nonnullos vidi qui eam asserebant se vidisse.7 Nuper autem diaconus noster retulit quod cum quinque viris aspexit, sed duobus tantum apparuit.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.4r bnf1712.4 bnf2204.13 bnf9733.4
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik