monumenta.ch > Gregorius Turonensis > Prooemium.
>>> Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, PRIMUM. De nativitate Domini nostri Iesu Christi in Bethleem .

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, Prooemium.

1 Hieronymus presbyter, et post apostolum Paulum bonus doctor Ecclesiae, refert se ductum ante tribunal aeterni Iudicis, et extensum in supplicio graviter caesum, eo quod Ciceronis argutias vel Virgilii fallacias saepius lectitaret: confessumque se coram angelis sanctis ipsi Dominatori omnium, nunquam se deinceps haec lecturum, neque ultra tractaturum, nisi ea quae Deo digna et ad Ecclesiae aedificationem opportuna iudicarentur.2 Sed et Paulus apostolus, Quae pacis sunt, inquit, sectemur, et quae ad aedificationem invicem custodiamus (Rom. XIV, 19).3 Et alibi: Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat; sed si quis bonus ad aedificationem, ut det gratiam audientibus (Ephes. IV, 29).4 Ergo haec nos oportet sequi, scribere atque loqui, quae Ecclesiam Dei aedificent, et quae mentes inopes ad notitiam perfectae fidei instructione sancta fecundent.5 Non enim oportet fallaces commemorare fabulas, neque philosophorum inimicam Deo sapientiam sequi, ne in iudicium aeternae mortis Domino discernente cadamus.6 Quod ego metuens, et aliqua de sanctorum miraculis, quae hactenus latuerunt, pandere desiderans, non me iis retibus vel vinciri cupio, vel involvi.7 Non ego Saturni fugam, non Iunonis iram, non Iovis stupra, non Neptuni iniuriam, non Aeoli sceptra; non Aeneadum bella, naufragia, vel regna commemoro: taceo Cupidinis emissionem, non Ascanii dilectionem; hymenaeosque, lacrymas, vel exitia saeva Didonis: non Plutonis triste vestibulum, non Proserpinae stuprosum raptum, non Cerberi triforme caput: non revolvam Anchisae colloquia, non Ithaci ingenia, non Achillis argutias, non Sinonis fallacias: non ego Laocoontis consilia, non Amphytrionidis robora, non Iani conflictus, fugas, vel obitum exitialem proferam; non Eumenidum, variorumque monstrorum formas exponam: non reliquarum fabularum commenta, quae hic auctor aut finxit mendacio, aut versu depixit heroico: sed ista omnia tanquam super arenam locata, et cito ruitura conspiciens, ad divina et Evangelica potius miracula revertamur, unde Ioannes Evangelista exorsus est dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum.8 Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Ioan. I, 2, 3).9 Et deinceps ait: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate (Ibid., 14).10 Quod autem in Bethleem nasciturus erat, ita ait Propheta: Et tu, Bethleem Ephrata, non es minima in millibus Iuda.11 Ex te enim prodiet Rex qui regat populum meum Israel (Mich. V, 2; Matth. II, 6; Ioan. XXI, 2).12 Hoc enim et Nathanael ille a Cana Galilaeae dixit: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es Rex Israel (Ioan. I, 49).13 Ipse est et salus mundi, de quo et ille Simeon ait: Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 29).
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.137v bnf1712.116 bnf2204.125 bnf9733.60

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik