monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 31
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, XXX De temperie anni praesentis. <<<
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, XXXI Recapitulatio de episcopis Toronicis.
1 In Christi nomine incipit. De episcopis Turonicis licet in superioribus libris quaedam scripsisse visus sim, tamen propter ordinationem eorum et supputationem, quo tempore primum praedicator ad Turonicam accessit urbem, reciprocari placuit. I. Catianus episcopus anno imperii Decii primo a Romanae sedis papa transmissus est.2 In qua urbe multitudo paganorum in idolatriis dedita commorabatur, de quibus nonnullos praedicatione sua converti fecit ad Dominum. Sed interdum occulebat se ob inpugnationem potentum, eo quod saepius eum iniuriis et contumeliis, cum reppererant, adfecissent, ac per criptas et latibula cum paucis christianis, ut diximus, per eodem conversis mysterium sollempnitatis diei dominici clanculo caelebrabat.3 Erat autem valde religiosus et timens Deum et, nisi fuisset talis, non utique domus, parentes et patriam ob dominici amoris diligentiam reliquisset. In hac urbe sub tali condicione perpensius, ut ferunt, annos [quinquaginta] commoratus, obiit in pace et sepultus est in ipsius vici cimiterio, qui erat christianorum; et cessavit episcopatum XXXVII annis. II. anno imperii Constantis primo Litorius ordinatur episcopus.4 Fuit autem ex civibus Turonicis, et hic valde religiosus. Hic aedificavit ecclesiam primam infra urbem Turonicam, cum iam multi christiani essent; primaque ab eo ex domo cuiusdam senatoris basilica facta est. Huius tempore sanctus Martinus in Galliis praedicare exorsus est. Sedit autem annis XXXIII et obiit in pace; sepultusque est in suprascripta basilica, quae hodieque eius nomine vocitatur. III. sanctus Martinus anno VIII. Valentis et Valentiniani episcopus ordinatur.5 Fuit autem de regione Pannoniae, civitate Sabariae. Qui ob amorem Dei apud urbem Mediolanensem Italiae primo monasterium constituit; sed ab haereticis, eo quod sanctam Trinitatem intrepidus praedicaret, virgis caesus atque expulsus de Italia, in Galliis accessit. Multos paganorum converti fecit, templa eorum statuasque confregit, fecitque multa signa in populos, ita ut ante episcopatum duos suscitaret mortuos, post episcopatum autem unum tantummodo suscitavit.6 Hic transtulit corpus beati Catiani sepelivitque eum iuxta sepulchrum sancti Litorii in illa nominis sui praefata basilica. Hic prohibuit Maximum, ne gladium in Hispania ad interficiendos destinaret haereticos, quibus sufficere statuit, quod a catholicorum ecclesiis erant vel communione remoti. Consummato ergo praesentis vitae cursu, obiit apud Condatensim vicum urbis suae anno LXXXI. aetatis.7 De quo vico navigio sublatus, Turonus est sepultus in loco, quo nunc adoratur sepulchrum eius. De cuius vita tres a Severo Sulpicio libros conscriptos legimus. Sed et praesenti tempore multis se virtutibus declarat. In monasterio vero qui nunc Maior dicitur basilicam in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli aedificavit.8 In vicis quoque, id est Alingaviensi, Solonacensi, Ambaciensi, Cisomagensi, Tornomagensi, Condatensi, destructis delubris baptizatisque gentilibus, ecclesias aedificavit. Sedit autem annis XXVI, menses IIII, dies XVII, et cessavit episcopatum dies XX. IIII. Brictius ordinatur episcopus anno Archadii et Honori secundo, cum pariter regnarent.9 Fuit autem civis Turonicus. Cui XXXIII. episcopatus anno crimen adulterii est inpactum a civibus Turonicis, expulsumque eum, Iustinianum episcopum ordinaverunt. Brictius vero ad papam Urbis dirigit. Iustinianus autem post eum abiens, apud urbem Vercellensim obiit. Turonici iterum malignantes, Armentium statuerunt.10 Brictius vero septem apud papam Urbis annis degens, idoneus inventus a crimine, ad urbem suam redire iussus est. Hic aedificavit basilicam parvulam super corpus beati Martini, in qua et ipse sepultus est. Cumque portam ingrederetur, Armentius per aliam portam mortuus efferebatur; quo sepulto, cathedram suam recepit.11 Hunc ferunt instituisse ecclesias per vicos, id est Calatonno, Bricca, Rotomago, Briotreide, Cainone. Fueruntque omnes anni episcopatus eius XLVII, obiitque et sepultus est in basilicam, quam super sanctum Martinum aedificavit. V. Eustochius ordinatur episcopus, vir sanctus et timens Deum, ex genere senatorio.12 Hunc ferunt instituisse ecclesias per vicos Brixis, Iciodoro, Lucas, Dolus. Aedificavit etiam ecclesiam infra muros civitatis, in qua reliquias sanctorum Gervasi et Protasi martyris condidit, quae sancto Martino de Italia sunt delatae, sicut sanctus Paulinus in epistola sua meminit. Sedit autem annos XVII et sepultus est in basilica, quam Brictius episcopus super sanctum Martinum struxerat. VI. ordinatur Perpetuus, de genere et ipse, ut aiunt, senatorio et propinquus decessoris sui, dives valde et per multas civitates habens possessiones.13 Hic, submota basilica, quam prius Brictius episcopus aedificaverat super sanctum Martinum, aedificavit aliam ampliorem miro opere, in cuius absida beatum corpus ipsius venerabilis sancti transtulit. Hic instituit ieiunia vigiliasque, qualiter per circulum anni observarentur, quod hodieque apud nos tenetur scriptum, quorum ordo hic est: De ieiuniis.14 Post quinquagesimum quarta, sexta feria usque natale sancti Iohannis. De Kalendis Septembris usque Kalendas Octobris bina in septimana ieiunia. De Kalendis Octobris usque depositionem domni Martini bina in septimana ieiunia. De depositione domni Martini usque natale Domini terna in septimana ieiunia.15 De natale sancti Hilarii usque medio Februario bina in septimana ieiunia. De vigiliis. Natale Domini in ecclesia. Epiphania in ecclesia. Natale sancti Iohannis ad basilicam domni Martini. Natale sancti Petri episcopatus ad ipsius basilicam. Sexto Kalendas Aprilis resurrectio domini nostri Iesu Christi ad basilicam domni Martini.16 Pascha in ecclesia. Die ascensionis in basilica domni Martini. Die quinquagesimo in ecclesia. Passio sancti Iohannis ad basilicam in baptisterio. Natale sanctorum apostolorum Petri et Pauli ad ipsorum basilicam. Natale sancti Martini ad eius basilicam. Natale sancti Simphoriani ad basilicam domni Martini.17 Natale sancti Litorii ad eius basilicam. Item natale sancti Martini ad eius basilicam. Natale sancti Brictii ad domni Martini basilicam. Natale sancti Hilarii ad domni Martini basilicam. Hic aedificavit basilicam sancti Petri, in qua cameram basilicae prioris posuit, quae usque nostris temporibus perseverat.18 Basilicam quoque sancti Laurenti monte Laudiaco ipse construxit. Huius tempore aedificatae sunt ecclesiae in vicis, id est Evina, Mediconno, Berrao, Balatedine, Vernao. Condiditque testamentum et deputavit per singulas civitates quod possedebat, in eis ipsis scilicet ecclesiis, non modicam et Turonicae tribuens facultatem.19 Sedit autem annos XXX et sepultus est in basilica sancti Martini. VII. vero Volusianus ordinatur episcopus, ex genere senatorio, vir sanctus et valde dives, propinquus et ipse Perpetui episcopi decessoris sui. Huius tempore iam Chlodovechus regnabat in aliquibus urbibus in Galliis. Et ob hanc causam hic pontifex suspectus habitus a Gothis, quod se Francorum dicionibus subdere vellit, apud urbem Tholosam exilio condempnatus, in eo obiit.20 Huius tempore vicus Mantolomaus aedificatus est et basilica sancti Iohannis ad Maiorem monasterium. Sedit autem annos VII, menses II. VIII. Virus ordinatur episcopus. Et ipse pro memoratae causae zelo suspectus habitus a Gothis, in exilio deductus vitam finivit. Facultates suas ecclesiis et bene meritis dereliquit.21 Sedit autem annos XI, dies VIII. VIIII. Licinius, civis Andecavus, qui ob amorem Dei in Oriente abiit sanctaque loca revisit. Exinde digressus, in possessione sua monasterium collocavit infra terminum Andecavum, et postea abbatis officium monasterio, ubi sanctus Venantius abba sepultus est, functus, ad episcopatum eligitur.22 Huius tempore Chlodovechus rex victor de caede Gothorum Turonus rediit. Sedit autem annos XII, menses II, dies XXV et sepultus est in basilica sancti Martini. Decimo loco Theodorus et Proculus, iubente beata Chrodielde regina, subrogantur, eo quod de Burgundia iam episcopi ordinati ipsam secuti fuissent et ab hostilitate de urbibus suis expulsi fuerant.23 Erant autem ambo senes valde; rexeruntque ecclesiam Turonicam simul annis duobus et sepulti sunt in basilica sancti Martini. XI. Dinifius episcopus, et ipse ex Burgundia veniens. Qui per electionem praefatae reginae ad episcopatum accessit; cui aliquid de fisci dicionibus est largita, deditque ei potestatem faciendi de his rebus quae voluisset.24 Qui maxime ecclesiae suae quod fuit melius dereliquit; largitus est etiam quiddam et bene meritis. Sedit autem menses X et sepultus est in basilica sancti Martini. XII. Ommatius de senatoribus civibusque Arvernis, valde dives in praediis. Qui, condito testamento, per ecclesias urbium, in quibus possedebat, facultates suas distribuit.25 Ipse exaltavit ecclesiam infra muros urbis Turonicae sanctorum Gervasi atque Protasi reliquiis consecratam, quae muro coniuncta est. Hic coepit aedificare basilicam sanctae Mariae infra muros urbis, quam inperfectam reliquit. Sedit autem annos IIII, menses V; obiitque et sepultus est in basilica sancti Martini. XIII. Leo ex abbate basilicae sancti Martini ordinatur episcopus.26 Fuit autem faber lignarius, faciens etiam turres olocriso tectas, ex quibus quaedam apud nos retinentur. In aliis etiam operibus eligans fuit. Sedit autem menses VI et sepultus est in basilica sancti Martini. XIIII. Francilio ex senatoribus ordinatur episcopus, civis Pictavus, habens coniugem Claram nomine, sed filios non habens.27 Fueruntque ambo divites valde in agris, quos maxime sancti Martini basilicae contulerunt, reliqueruntque quaedam et proximis suis. Sedit autem annos II, menses VI; obiitque et sepultus est in basilica sancti Martini. XV. Iniuriosus, civis Turonicus, de inferioribus quidem populi, ingenuus tamen.28 Huius tempore Chrodieldis regina transiit. Hic peraedificavit ecclesiam sanctae Mariae infra muros urbis Turonicae. Huius tempore et basilica sancti Germani aedificata est. Vici etiam Noviliacus et Luciliacus fundati sunt. Hic instituit tertiam et sextam in ecclesia dici, quod modo in Dei nomine perseverat.29 Sedit autem annos XVI, menses XI, dies XXVI; obiitque et sepultus est in basilica sancti Martini. XVI. Baudinus ex referendario Chlothari regis ordinatur episcopus, habens et filios, multis aelymosinis praeditus. Aurum etiam, quod decessor eius reliquerat, amplius quam viginti milia soledos, pauperibus erogavit.30 Huius tempore alter vicus Noviliacus aedificatus est. Hic instituit mensam canonicorum. Sedit autem annos V, menses X; obiitque et sepultus est in basilica sancti Martini. XVII. Guntharius ex abbate monasterii Sancti Venanti ordinatur episcopus, vir valde prudens, dum abbatis fungeretur officium, et saepius legationes inter reges Francorum faciens.31 Postquam autem episcopus ordinatus est, vino deditus, paene stolidus apparuit. Quae res eum in tantum amentem faciebat, ut convivas, quos bene noverat, nequiret agnoscere; saepius tamen eos conviciis agebat et inproperiis. Sedit autem annos II, menses X, dies XXII. Obiit autem et sepultus est in basilica sancti Martini.32 Cessavitque episcopatum anno I. XVIII. Eufronius presbiter ordinatur episcopus, ex genere illo, quod superius senatores nuncupavimus, vir egregiae sanctitatis, ab ineunte aetate clericus. Huius tempore civitas Turonica cum omnibus ecclesiis magno incendio concremata est; de quibus ipse postea duas reparavit, tertiam seniorem relinquens desertam.33 Postea vero basilica sancti Martini et ipsa incendio est adusta per Wiliacharium, cum ibi confugium pro Chramni quondam circumventione fecisset; quam postea idem pontifex texit stagno, opitulante rege Chlothario. Huius tempore basilica sancti Vincentio aedificata est. Tausiriaco, Cerate et Orbaniaco vicis ecclesiae aedificatae sunt.34 Sedit autem annos XVII obiitque aetate septuagenaria et sepultus est in basilica sancti Martini. Cessavitque episcopatum dies XVIIII. Nonus decimus Gregorius ego indignus ecclesiam urbis Turonicae, in qua beatus Martinus vel ceteri sacerdotes Domini ad pontificatus officium consecrati sunt, ab incendio dissolutam dirutamque nanctus sum, quam reaedificatam in ampliori altiorique fastigio septimo decimo ordinationis meae anno dedicavi; in qua, sicut a longevis aevo presbiteris conperi, beatorum ibidem reliquiae Acaunensium ab antiquis fuerant collocatae.35 Ipsam etiam capsulam in thesauro basilicae sancti Martini repperi, in qua valde putredine erat pignus dissolutum, quod pro eorum religionis est virtute delatum. Ac dum vigiliae in eorum honore celebrarentur, libuit animo haec iterum, praeluciscente cereo, visitare. Quae dum a nobis attente rimantur, dicit aedis aedituus: 'Est hic', inquit, 'lapis opertorio tectus, in quo quid habeat, prorsus ignoro, sed nec praecessores ministros huius custodiae scire comperi.36 Deferam eum et scrutamini diligenter, quid contineat infra conclusum'. Quem delatum reseravi, fateor, et inveni in eum capsulam argenteam, in qua non modo beatae legionis testium, verum etiam multorum sanctorum tam martyrum quam confessorum reliquiae tenebantur. Nancti etiam sumus et alios lapides, ita ut hic erat concavos, in quibus sanctorum apostolorum cum reliquorum martyrum pignora tenebantur.37 Quod munus ego divinitus indultum admirans et gratias agens, celebratis vigiliis, dictis etiam missis, haec in ecclesia collocavi. In cellula sancti Martini ecclesiae ipsi contigua sanctorum Cosmae et Damiani martyrum reliquias posui. Basilicae sanctae parietes adustos incendio repperi, quos in illo nitore vel pingi vel exornari, ut prius fuerant, artificum nostrorum opere imperavi.38 Baptisterium ad ipsam basilicam aedificare praecepi, in quo sancti Iohannis cum Sergii martyris reliquias posui; et in illo priore baptisterio sancti Benigni martyris pignora collocavi. In multis vero locis infra Turonicum terminum et ecclesias et oratoria dedicavi sanctorumque reliquiis inlustravi; quae memorare ex ordine prolixum censui. Decem libros Historiarum, septem Miraculorum, unum de Vita Patrum scripsi; in Psalterii tractatu librum unum commentatus sum; de Cursibus etiam ecclesiasticis unum librum condidi.39 Quos libros licet stilo rusticiori conscripserim, tamen coniuro omnes sacerdotes Domini, qui post me humilem ecclesiam Turonicam sunt recturi, per adventum domini nostri Iesu Christi ac terribilem reis omnibus iudicii diem, sic numquam confusi de ipso iudicio discedentes cum diabolo condempnemini, ut numquam libros hos aboleri faciatis aut rescribi, quasi quaedam eligentes et quaedam praetermittentes, sed ita omnia vobiscum integra inlibataque permaneant, sicut a nobis relicta sunt. Quod si te, o sacerdos Dei, quicumque es, Martianus noster septem disciplinis erudiit, id est, si te in grammaticis docuit legere, in dialecticis altercationum propositiones advertere, in rethoricis genera metrorum agnoscere, in geometricis terrarum linearumque mensuras colligere, in astrologiis cursus siderum contemplare, in arithmeticis numerorum partes colligere, in armoniis sonorum modulationes suavium accentuum carminibus concrepare; si in his omnibus ita fueris exercitatus, ut tibi stilus noster sit rusticus, nec sic quoque, deprecor, ut avellas quae scripsi.40 Sed si tibi in his quiddam placuerit, salvo opere nostro, te scribere versu non abnuo. Hos enim libros in anno XXI. ordinationis nostrae perscripsimus. Et licet in superioribus de episcopis scripserimus Turonicis, adnotantes annos eorum, non tamen sequitur haec supputatio numerum chronicale, quia intervalla ordinationum integre non potuimus repperire. Est ergo omnis summa annorum mundialium talis: A principio usque ad diluvium anni IICCXLII. A diluvio usque ad transitum filiorum Israhel in mari Rubro anni MCCCCIIII. Ab hoc maris transitu usque ad resurrectionem dominicam anni MDXXXVIII. A resurrectione dominica usque ad transitum sancti Martini anni CCCCXII. A transitu sancti Martini usque ad memoratum superius annum, id est ordinationis nostrae primum et vicesimum, qui fuit Gregorii papae Romani quintus, Gunthchramni regis XXXV, Childeberthi iunioris nonus decimus, anni CXCVII. Quorum omnis summa est anni VDCCXCII.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.156 bnf9765.101 cpl864.230
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, XXX De temperie anni praesentis. <<<
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 31
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik