monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 30
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, XXIX De conversione ac mirabilibus vel obito beati Aridi. <<< >>> XXXI Recapitulatio de episcopis Toronicis.
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, XXX De temperie anni praesentis.
1 Hoc anno mense secundo tam in Turonico quam in Namnetico gravis populum lues adtrivit, ita ut modico quisque aegrotus capitis dolore pulsatus animam funderet. Sed factae rogationes cum grandi abstinentia et ieiunio, sociatis etiam elemosinis, averso divini furoris impetu mitigatum est. Apud Lemovicinam vero urbem ob dominici diei iniuriam, pro id quod in eo operam publicam exercerent, plerique igne caelesti consumpti sunt.2 Sanctus enim est hic dies, qui in principio lucem conditam primus vidit ac dominicae resurrectionis testis factus emicuit, ideoque omni fide a christianis observari debet, ne fiat in eo omne opus publicum. In Turonico vero nonnulli ab hoc igne, sed non die dominico, sunt adusti. Siccitas inmensa fuit, quae omne pabulum herbarum avertit; unde factum est, ut gravis morbus in pecoribus ac iumentis invalescens parum, unde sumeretur origo, relinqueret, sicut Abbacuc propheta vaticinatus est: Deficient ab esca oves, et non erunt in praesepibus boves.3 Non modo enim in domesticis, verum etiam in ipsis ferarum inmitium generibus haec lues crassata est. Nam per saltus silvarum multitudo cervorum vel reliquorum animantium prostrata per invia nancta est. Foenum ab infusione pluviarum et inundatione amnium periit, segetes exiguae, vineae vero profusae fuerunt; quercorum fructus ostensi effectum non obtinuerunt.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.155 bnf9765.101 cpl864.230
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik