monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 29
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, XXVIII De baptismo Chlothari, fili eius. <<<     >>> XXX De temperie anni praesentis.

Gregorius Turonensis, Historiae, 10, XXIX De conversione ac mirabilibus vel obito beati Aridi.

1 Incipiunt de virtutibus vel de transitu Aredii abbate, qui hoc anno terras relinquens, vocante Domino, migravit ad caelum. Lemovicinae urbis incola fuit, non mediocribus regiones suae ortus parentibus, sed valde ingenuis. Hic Theodoberto regi traditus, aulicis palatinis adiungitur. Erat enim tunc temporis apud urbem Trivericam vir eximiae sanctitatis Nicetius episcopus, non solum in praedicatione admirabilis facundiae, verum etiam in operibus bonis ac mirabilibus celeberrimus habebatur in plebe.2 Qui intuens puerum in regis palatio, nescio quid in vultu eius cernens divinum, praecepit ei se sequi. At ille, relicto regis palatio, secutus est eum. Cumque ingressi in cellulam, de his quae ad Deum pertinent confabularentur, expetiit adulescens a beato sacerdote se corrigi, ab eo edoceri, ab eo inbui ac in divinis voluminibus ab eodem exerceri.3 Cumque in huius studii flagrantia cum antestete memorato degeret, tonsorato iam capite, quadam die, psallentibus clericis in eclesia, discendit columba e camera, quae leviter volitans circa eum, resedit super caput eius, illud indicans, ut opinor, eum Spiritus sancti gratia iam repletum. Quam cum ille non sine pudore conaretur abegere, haec paululum circumvolans, iterum super capud eius aut super scapulam resedebat; quae non modo ibi, sed etiam, cum in cellulam episcopi ingrederetur, iugiter comitabatur cum eo.4 Quod per dies plurimos factum non sine admirationem episcopus intendebat. Exinde vir Dei, Spiritu, ut diximus, sancto repletus, ad patriam, genitore ac germano defunctis, regreditur, consolaturus Pelagiam genitricem, quae nullum parentem praeter hanc sobolem spectabat. Deinde cum ieiuniis atque orationibus vacabat, deprecatur eam, ut omnis cura domus, id est sive correctio familiae sive exercitio agrorum sive cultus vinearum, ad eam aspiceret, ne huic viro aliquod accideret inpedimentum, quo ab oratione cessaret, unum sibi tantum privilegium vindicans, ut ad ecclesias aedificandas ipse praeesset.5 Quid plura? Construxit templa Dei in honore sanctorum, expediitque eorum pignera ac ex familia propria tonsoratos instituit monachos cenobiumque fundavit, in quo non modo Cassiani, verum etiam Basilii vel reliquorum abbatum, qui monasterialem vitam instituerunt, celebrantur regulae, beata muliere victum atque vestitum singulis ministrante.6 Nec minus haec tamen inpedita hoc onere in Dei laudibus perstrepebat, sed assidue, etsi quiddam operis exerceret, semper orationem Domino, tanquam odorem incensi acceptabilis offerebat. Interea ad sanctum Aredium coeperunt infirmi confluere, quos, manus singulis cum crucis vexillo inponens, sanitati reddebat.7 Quorum si singillatim nomina scribere velim, nec numerum percurrere valeo nec vocabula memorare; unum tantum novi, quod quicumque ad eum aeger advenit sospes abscessit. De maioribus quoque miraculis parva proponimus. Iter quodam tempore cum genetrice dum ageret et sancti Iuliam martyris ad basilicam properaret, venerunt vespere in quodam loco.8 Erat autem locus ille aridus et absque fluentis currentibus infecundus. Dixitque ad eum mater eius: 'Fili, aquam non habemus, et qualiter hic nocte praesenti quiescere possumus?' At ille prostratus in oratione, diutissime preces fudit ad Dominum et, erigens se, defixit virgam in terram, quam manu gerebat, eamque cum bis aut tertio in giro vertisset, ad se laetus extraxit; moxque unda aquae secuta est tam valida, ut non solum ipsis de praesenti, sed etiam pecoribus affatim deinceps pocula ministraret.9 Nuperrimo autem tempore iter carpens, nimbos ad eum pluviae advenire coepit; quem ille cernens, paululum super equum, quem sedebat, caput inclinans, manus extendit ad Dominum. Consummata oratione, divisa est nubis in duabus partibus, ac in circuitu eorum immanis descendit pluvia; super eos tamen nulla, si dici fas est, stillicidii gutta descendit.10 Wistrimundi quoque cognomento Tattonis civis Turonici dentes gravem inferebant dolorem, ex quo etiam maxilla intumuerat. Quod cum beato viro questus fuisset, manum super locum doloris inposuit, statimque dolor fugatus nusquam deinceps ad iniuriam hominis excitatus est. Haec ipse qui passus est rettulit.11 De his vero signis, quae per virtutem sancti Iuliam martyris Martinique confessoris beati in eius manibus Dominus operatus est, pleraque in libris Miraculorum, sicut ipse effatus est, scripsimus. Post has vero et multas alias virtutes, quas, Christo cooperante, complevit, advenit Turonus post festivitatem sancti Martini, ibique paululum commoratus, dixit nobis, se haud longaevo tempore adhuc in hoc mundo retineri aut certe velocius dissolvi; et vale dicens, abscessit, gratias agens Deo, quod, priusquam obiret, sepulchrum beati antistitis osculare promeruit.12 Cumque ad cellulam suam accessisset, testamento condito, ordinatis omnibus ac sancto Martino Hilarioque antistitibus heredibus institutis, aegrotare coepit ac desentiriae morbo gravari. Sexta quoque aegrotationis eius die mulier, quae ab spiritu inmundo saepius vexata a sancto emundari non poterat, ligatis per se a tergo manibus, clamare coepit ac dicere: 'Currite cives, exsilite populi, exite obviam martyribus confessoribusque, qui ad excessum beati Aredii conveniunt.13 Ecce! adest Iulianus a Brivate, Privatus ex Mimate, Martinus a Turonus Martialisque ab urbe propria. Adest et Saturninus a Tholosa, Dionisius ab urbe Parisiaca, nonnulli et alii, quos caelum retinet, quos vos ut confessores et Dei martyres adoratis'. Haec cum in exordio noctis clamare coepisset, a domino suo revincta est; sed nequaquam potuit continere.14 Quae rumpens vincula, ad monasterium cum his vocibus properare coepit; moxque beatus vir spiritum tradidit, non sine testimonio veritatis, quod sit susceptus ab angelis. Mulierem quoque in exequiis suis cum alia muliere nequitiori spiritu vexata, ut est sepulchro tectus, a nequitia infesti daemonis emundavit.15 Et credo, ob hoc Dei nutu easdem in corpore positus non potuit emundare, ut exequiae illius hac virtute glorificarentur. Post celebrato vero funere mulier quaedam rictu patulo sine vocis officio ad eius accessit tumulum, quod osculis delibato, elocutionis meruit recipere beneficium.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.153 bnf9765.101 cpl864.230

Gregorius Turonensis, Historiae, 10, XXVIII De baptismo Chlothari, fili eius. <<<     >>> XXX De temperie anni praesentis.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 29

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik