monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 23
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, XXII De interitu Chulderici Saxonis. <<< >>> XXIV De subversione urbis Anthiocenae.
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, XXIII De signis et dubietate paschae.
1 In hoc autem anno tanta terras nocturno tempore splendor inluxit, ut mediam putares diem; sed et globi similiter ignei per noctis tempore saepius per caelum cucurrisse mundumque inluminasse visi sunt. Dubietas pascae fuit ob hoc, quod in cyclum Victuri luna XV. pascham scripsit fieri. Sed ne christiani ut Iudei sub hac luna haec solemnia celebrarent, addidit: Latini autem luna XXII. Ob hoc multi in Galliis XV. luna celebraverunt, nos autem XXII. Inquesivimus tamen studiosae, sed fontes Hispaniae, quae divinitus implentur, in nostrum pascha repleti sunt.2 Terrae motus factus est magnus XVIII. Kalendas mensis V., die IIII., prima mane, cum lux redire cepisset. Sol eclypsin pertulit mense VIII. mediante, et ita lumen eius minuit, ut vix, quantum quintae lunae cornua retinent, ad lucendum haberet. Pluviae validae, tonitrua in autumno gravia, aquae autem nimium invaluerunt.3 Vivariensim Avennicamque urbem graviter lues inguinaria devastavit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.149 bnf9765.100 cpl864.226