monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 22
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, XXI De interitu filiorum Waddonis. <<< >>> XXIII De signis et dubietate paschae.
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, XXII De interitu Chulderici Saxonis.
1 Chuldericus vero Saxo post diversa scelera, homicidia, seditiones multaque alia inproba, quae gessit, ad Ausciensim urbem, in qua possessio uxores erat, abiit. Cumque rex, auditas eius inprobitates, iussisset eum interfici, quadam nocte ita crapulatus est vino, ut, ab eo suffocatus, mortuus in strato suo repperiretur.2 Adserebant enim in illud superius scelus nominatum, quod sacerdotes Domini in basilicam sancti Helari per Chrodieldem caesi sunt, hunc fuisse signiferum; ultusque est Deus, si ita est, iniuria servorum suorum.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.149 bnf9765.100 cpl864.226