monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 21
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, XX De puellis supra memoratis in hac reconciliatis sinodo. <<<     >>> XXII De interitu Chulderici Saxonis.

Gregorius Turonensis, Historiae, 10, XXI De interitu filiorum Waddonis.

1 Filii autem ipsius Waddonis per Pectavum vagantes, diversa committebant scelera, homicidia furtaque nonnulla. Nam inruentes ante hoc tempus super negutiatores, sub noctis obscuritate eos gladio trucidant abstuleruntque res eorum; sed et alium tribunitiae potestatis virum circumventum dolis interfecerunt, deripientes res eius.2 Quod cum Macco comes reprimere niteretur, hi praesentiam expetunt regis. Eunte autem comite, ut debitum fisco servitium solite deberet inferre, adfuerunt et hi coram rege, offerentes balteum magnum ex auro lapidibusque pretiosis ornatum gladiumque mirabile, cuius capulum ex gemmis Hispanis auroque dispositum erat.3 Cumque rex haec scelera, quae audierat, ab his cognovisset manifestissime perpetrata, vinci eos catenis praecepit ac turmentis subdi. Qui dum torquerentur, thesaurus patris absconditus, quos de rebus Gundovaldi superius memorati pater diripuerat, revelare ceperunt. Nec mora, directi viri ad inquerendum inmensam multitudinem auri argentique ac diversarum specierum et auro gemmisque exornatarum reppererunt, quod thesauris regalibus intulerunt.4 Post haec, seniore capite plexo, iuniorem exilio damnaverunt.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.148 bnf9765.100 cpl864.226

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik