monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 20
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, XIX De expulsione Egidi Remensis episcopi. <<< >>> XXI De interitu filiorum Waddonis.
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, XX De puellis supra memoratis in hac reconciliatis sinodo.
1 In hoc sinodo Basina, Chilperici regis filia, quam supra cum Chrodielde a communione remotam diximus, coram episcopis solo prostrata, veniam petiit, promittens se cum caritate abbatissae monasterium ingredi ac de regulam nihil transcendere. Chrodieldis autem obtestata est, quod, Leobovera abbatissa in hoc monasterium commorante, ibidem numquam ingrederetur.2 Sed utrisque rex veniam inpertire deprecatus est, et sic in communione receptae, Pectavo regredi iussae sunt, scilicet ut Basina in monasterio, ut praefati sumus, regrediretur, Chrodieldis vero in villa, quae quondam Waddonis superius memorati fuerat, sibi a rege concessa, resederet.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.148 bnf9765.100 cpl864.226