monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 19
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, XVIII De percussoribus ad Childeberthum regem missis. <<< >>> XX De puellis supra memoratis in hac reconciliatis sinodo.
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, XIX De expulsione Egidi Remensis episcopi.
1 Sunnigysilus vero iterum turmentis addicitur ac cotidiae virgis lorisque caeditur; et conputriscentibus vulneribus, cum primum, decurrente pure, coepissent ipsa vulnera claudi, iterum renovabatur ad poenam. In his tormentis non solum de morte Chilperici regis, verum etiam diversa scelera se admisisse confessus est.2 Inter quas confessionis addedit etiam, Egidium Remensim episcopum socium fuisse in illo Rauchingi, Ursionis ac Berthefredi consilio ad interficiendum Childeberthum regem. Nec mora, rapitur episcopus et ad Metensim urbem, cum esset valde ab aegrotatione longinqua defessus, adducitur; ibique sub custodia degens, rex episcopus arcessiri ad eius examinatione praecepit, scilicet ut in initio mensis octavi apud Viridunensim urbem adesse deberent.3 Tunc ab aliis sacerdotibus increpatus, cur hominem absque audientia ab urbe rapi et in custodia retrudi praecipisset, permisit eum ad urbem suam redire, dirigens epistulas, ut supra diximus, ad omnis regni sui pontifices, ut medio mense nono ad discutiendum in urbe supradicta adesse deberent. Erant enim pluviae validae, aquae inmensae, rigor intolerabilis, dissolutae luto viae, amnis litora excidentes; sed praeceptione regiae obsistere nequiverunt.4 Denique convenientes, pertracti sunt usque Metinsim urbem, ibique et praefatus Egidius adfuit. Tunc rex inimicum eum sibi regionisque proditorem esse pronuntians, Ennodium ex duce ad negutium diregit prosequendo, cuius propositio prima haec fuit: 'Dic mihi, o episcope, quid tibi visum fuit, ut, relicto rege, in cuius urbe episcopati honus fruebaris, Chilperici regis amicitiis subderis, qui semper inimicus domino nostro rege fuisse probatur, qui patrem eius interfecit, matrem exilio condemnavit regnumque pervasit, et in his urbibus, quas, ut diximus, iniquo pervasionis ordine suo dominio subiugavit, tu ab eodem possessionum fiscalium praedia meruisti?' Ad haec ille respondit: 'Quod fuerim amicus regis Chilperici, negare non potero, non tamen contra utilitatem regis Childeberthi haec amicitia pullulavit.5 Villas vero, quas memoras, per istius regis chartas emerui'. Tunc proferens easdem in publico, negat rex se haec largitum fuisse; requesitusque Otto qui tunc refrendarius fuerat, cuius ibi subscriptio meditata tenebatur, adfuit, negat se subscripsisse. Conficta enim erat manus eius in huius praeceptionis scripta.6 In hac igitur causa primum episcopus fallax repertus est. Post haec epistulae prolatae sunt, in quibus multa de inproperiis Brunichildis tenebantur, quae ad Chilpericum scriptae fuerant, similiter et Chilperici ad episcopum dilatae, in quibus inter reliqua habebatur insertum, quia: 'Si radix cuiuslibet rei incisa non fuerit, culmis, qui terris est editus, non ariscit'.7 Unde prorsus manifestum est, ideo haec scripta, ut, superata Brunichilde, filius eius obpremeretur. Negavit se episcopus has epistulas vel misisse suo nomene vel suscipisse a rescriptum Chilperici. Sed puer eius familiaris adfuit, qui haec notarum titulis per thomus chartarum conprehensa tenebat, unde non dubium fuit resedentibus, haec ab eodem directa.8 Deinde prolatae sunt pactiones quasi ex nomine Childeberthi ac Chilperici regis, in quibus tenebatur insertum, ut, eiecto Cunthchramno rege, hi duo reges inter se eius regnum urbisque dividerint; sed negavit haec rex cum suo factum consilio, dicens, quia: 'Tu commisisti patruos meos, ut inter illos bellum civile consurgeret, unde factum est, ut commotus exercitus Bituricas urbem pagumque Stampensim vel Mediolanensim castrum adterrerent atque depopularent.9 In quo bellum multi interempti sunt, quorum, ut puto, animae erunt Dei iudicio de tuis manibus requirendae'. Haec episcopus negare non potuit. Scripta enim ista in regestum Chilperici regis in unum scriniorum pariter sunt reperta ac tunc ad eum pervenerunt, quando, interempto Chilperico, thesauri eius de Calensi Parisiacae urbis villa ablati ad eundem dilati sunt.10 Cumque de huiuscemodi causis altercatio diutius traheretur, adfuit et abba Epifanius basilicae sancti Remegii, dicens, quod duo milia aureorum speciesque multas pro conservanda regis Chilperici amicitia accepisset. Adsteteruntque etiam et legati, qui cum eodem ad memoratum regem fuerant, dicentes, quia: 'Nobis relictis, solus cum eodem diutius collocutus est; de quibus verbis nihil intelleximus, nisi supradicti excidii prosecutionem in posterum cognuscentes'.11 Haec eo negante, abba, qui fuerat semper in his consiliorum archanis particeps, locum hominemque denominat, ubi et qui aureos, quos diximus, detulisset, et qualiter de excidio regionis ac regis Gunthchramni conventum fuerat, ut gestum est, ex ordine denarravit. Quae et ille convictus deinceps est confessus.12 Haec audientes episcopi, qui evocati fuerant, et in tantis malis sacerdotem Domini contuentes fuisse satellitem, suspirantes de his triduani temporis spatium deprecantur tractandi, scilicet ut forsitan resipiscens Egidius ullum modum repperire possit, per quem se ab his noxis, quae ei obiciebantur, excusare valeret.13 Sed inluciscente die tertia, convenientes in eclesia, interrogant episcopo, si aliquid excusationis haberet, ediceret. At ille confusus ait: 'Ad sententiam dandam super culpabilem ne moremini; nam ego novi, me ob crimen maiestatis reum esse mortis, qui semper contra utilitatem huius regis matrisque eius abii, ac per meum consilium multa fuisse gesta certamina, quibus nonnulla Galliarum loca depopulata sunt'.14 Haec episcopi audientes ac lamentantes fratres obproprium, obtenta vita, ipsum ab ordine sacerdotali, lectis canonum sanctionibus, removerunt. Qui statim ad Argentoratinsim urbem, quam nunc Strateburgum vocant, deductus, exilio condemnatus est. In cuius locum Romulfus, filius Lupi ducis, iam presbiterii honore praeditus, episcopus subrogatus est, Epifanio abbatis officio, qui basilicae sancti Remegii praeerat, remoto.15 Multa enim auri argentique in huius episcopi regestum pondera sunt reperta. Quae autem de illa iniquitatis militia erant, regalibus thesauris sunt inlata; quae autem de tributis aut reliqua ratione eclesiae inventa sunt, inibi relicta.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.146 bnf9765.99 cpl864.224
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, XVIII De percussoribus ad Childeberthum regem missis. <<< >>> XX De puellis supra memoratis in hac reconciliatis sinodo.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 19
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik