monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 18
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, XVII De excommunicatione earum. <<< >>> XIX De expulsione Egidi Remensis episcopi.
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, XVIII De percussoribus ad Childeberthum regem missis.
1 Ante hos vero dies cum rex in oraturium domus Mariligensis ingrederetur, viderunt pueri eius hominem ignotum eminus adstantem dixeruntque ad eum: 'Quis es tu et unde venis, aut quod est opus tuum? Non enim a nobis agnusceris'. Illo quoque respondente, quia: 'De vobis sum', dicto citius eiectus extra oraturium, interrogatur.2 Nec mora, confitetur, dicens a Fredegunde regina se transmissum ad interficiendum regem, dixitque: 'Duodecim viri sumus ab ea transmissi, sex hic venimus, alii vero sex Sessionas remanserunt ad decipiendum filium regis. Et ego cum locum praestulans, ut regem Childeberthum in oraturio percutere distinarem, timore perterritus, non deliberavi implere quod volui'.3 Haec cum dixisset, confestim saevis datus suppliciis, diversos nominat socius. Quibus per loca singula inquesitis, alios carceribus mancipant, alios manibus incisis relinquunt, nonnullis nares auresque amputatis, ad ridiculum laxaverunt. Plerique tamen ex vinctis suppliciorum genera metuentes, propriis se confodere mucronibus, nonnulli etiam inter supplicia defecerunt, ut regis ultio patraretur.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.145 bnf9765.99 cpl864.224
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik