monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 17
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, XVI De iudicio contra Chrodieldem et Basinam latum. <<<     >>> XVIII De percussoribus ad Childeberthum regem missis.

Gregorius Turonensis, Historiae, 10, XVII De excommunicatione earum.

1 Post haec cum, emisso iudicio, a communione fuissent suspensae, abbatissa etiam in monasterio restituta, haec ad Childebertum regem petierunt, adicientes malum supra malum, denomenantes scilicet regi personas quasdam, quae non solum cum ipsa abbatissa adulteria exercerent, verum etiam ad inimicam eius Fredegundem cotidie nuntia deportarent.2 Quod audiens rex, misit qui eos vinctos adducerent. Sed cum discussi nihil criminis in eis inventum fuisset, abscedere iussi sunt.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.145 bnf9765.99 cpl864.224