monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 16
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, XV De scandalum monasterii Pectavensis. <<<     >>> XVII De excommunicatione earum.

Gregorius Turonensis, Historiae, 10, XVI De iudicio contra Chrodieldem et Basinam latum.

1 Exemplar iudicii. Dominis gloriosissimis regibus episcopi qui adfuerunt. Propitia Divinitate, piis atque catholicis populo datis principibus, quibus concessa est regio, rectissime suas causas patifecit religio, intellegens, sacrosancto participante Spiritu, eorum qui dominantur se sociari et constabiliri decreto.2 Et quia ex iussione potestatis vestrae, cum ad Pectavam civitatem pro conditionibus monasterii sanctae recordationis Radegundis convenimus, ut altercationes inter abbatissam eiusdem monasterii vel monachas, quae de ipso grege non salubri deliberatione progressae sunt, ipsis disceptantibus, agnuscere deberimus: evocatis partibus, interrogata Chrodieldis vel Basina, quare tam audacter contra suam regulam, foribus monasterii confractis, discesserint et hac occasione congregatio adunata discessa sit; quae respondentes, professae sunt, famis, nuditatis, insuper et caedis se iam non ferre periculum; adicientes etiam, eo quod diversi eorum in balneo lavarent incongrue, ad tabulam ipsa luserit atque saeculares cum abbatissa refecerent, etiam et sponsalia in monasterio facta sint; de palla olosirica vestimenta neptae suae temerariae fecerit; foliola aurea, quae fuerant in gyro palla, inconsulte sustulerit et ad collum neptae suae facinorose suspenderit; vittam de auro exornatam idem neptae suae superflue fecerit, barbaturias intus eo quod celebraverit.3 Interrogantes abbatissae, quid ad haec responderet, dixit, de fame quod conquiruntur, secundum quod temporis paenuria permitterit, numquam ipsae nimiam aegestatem pertulerint. De vestimento vero dixit, si quis earum arcellulas scrutaretur, amplius eas habere, quam necessitas indegeret. De balneo vero quod opponitur, retulit hoc factum diebus quadraginsimae, et pro calcis amaritudinem, ne lavantibus nocerit novitas ipsius fabricae, iussisse domnam Radegundem, ut servientes monasterii publice hoc usitarent, donec omnes odor nocendi discideret.4 Quod per quadraginsimam usque penticosten in usu famulis fuerit. Ad haec Chrodieldis respondit: 'Et postea similiter multi per tempora laverunt'. Retulit abbatissa, se nec probare quod dicerent et se nescire, si factum sit; sed adhuc inculpans easdem, vel si ipsae vidissent, cur abbatissa non prodirent.5 De tabula vero respondit, etsi lusisset viventem domna Radegunde, se minus culpa respiceret, tamen nec in regula per scripturam prohibere nec in canonibus retulit. Sed ad iussionem episcoporum repromisit, cervice se inflexa per paenitentiam quicquid iuberetur impleret. De conviviis etiam ait, se nullam novam fecisse consuetudinem, nisi sicut actum est sub domna Radegunde, se christianis fidelibus euglogias obtulisse, nec sibi conprobari cum illis ullatinus convivasse.6 De sponsalibus quoque ait, coram pontifice, clero vel senioribus pro nepte sua orfanola arras accepisse, et tamen, si haec culpa sit, veniam se coram cunctis petere, professa est; tamen nec tunc convivium in monasterio fecerit. De palla quod repotarent, protulit monacham nobilem, quae ei mafortem olosyricum, quem de parentibus detulit, muneris causa concesserit, et inde partem abscidisset, unde quod vellet et faceret; de reliquo vero, quantum oportunum fuit, ad ornatum altaris pallam condignae condederit et de illa incisura, quae pallae superfuit, purpura neptae suae in tonica posuerit; quam ibi dedisse dixit, quo monasterio profuit.7 Quae per omnia donatrix Didimia confirmavit. De foliolis aureis et vitta auro exornatam Macconem famulum vestrum praesentem testem adhibuit, eo quod per manum eius ab sponso puellae praedictae neptae suae XX solidos accepit, unde hoc publice fecerit, nec de re monasterii quicquam ibi permixtum sit.8 Interrogata Chrodieldis cum Basina, si forsitan aliquid abbatissa, quod absit, adulterii reputarent, sive quid homicidii vel maleficii fecerit aut crimen capitale, quod percuteretur, edicerent. Respondentes protulerunt, non habere se aliquid, nisi per haec quae dixerint eam ista fecisse contra regulam proclamarent.9 Ad extremum pro peccatis, quia claustra disrupta sunt et miseris licuit sine disciplina abbatissae suae quod vellent committere per tot mensuum spatia, quas credebamus innocentes monachas, nobis protulerunt prignantes. Quibus per ordinem discussis nec invento crimine, quod abbatissam deicerit, de levioribus causis paterna communitione contestati sumus, ut haec nullatinus deinceps pro reprehensione repeteret.10 Tunc nobis percontantibus causam adversae partes, quae maiora crimina conmiserunt, id est quae praedicationem sui sacerdotis intra monasterium, ne foris prociderent, dispexerunt, pontifice conculcato et in summo contemptu in monasterio relicto, confractis seris et ianuis, inrito facto, discesserunt et ad suum peccatum aliae tractae transgressae sunt.11 Insuper et cum Gundegysilus pontifex cum suis provincialibus, pro ipsa causa commonitus, per praeceptionem regum Pectavis accessissent et ad audientia eas ad monasterium convocarent, dispecta communitione, ipsis occurrentibus ad beati Helari confessoris basilicam, quo ipsae commorabantur, accedentes, ut condecet pastorum sollicitudine, dum commonerentur, facta seditione, fustebus tam pontifices quam ministros adfecerunt et intra basilica fuderunt sanguinem levitarum.12 Dehinc ex iussione domnorum principum, cum vir venerabilis Theutharius presbiter in causa directus fuerit et statutum fuisset, quando iudicium fieret, non expectatum tempore, monasterium seditiosissime, accensis in curte cupis, vectibus ac securibus confractis postitiis, igne accenso, intra septa caesis et vulneratis monachabus in ipsis oraturiis, spoliato monasterio, denudata et discissa capillis abbatissa, graviter ad ridiculum ducta et tracta per compita et in loco retrusa, etsi non ligata, nec libera.13 Superveniente die paschae festum per saeculum, offerente pontifice pro condempnata pretium, ut expectaret vel baptismum, nec ulla suasione hoc impetrasset vox subplicum, atque respondente Chrodielde, eo quod tale facinus nec scissent nec iusserint, adhuc Chrodielde asserente ad intersignum suum, ne a suis interficeretur, obtentum sit; unde certum est tractari, quid ex hoc datur intellegi, quod additur crudelitate, ad sepulchrum beatae Radegundis fugientem servum monasterii sui occiderent et scelere criscente nihil petendo sanaverint; sed per se post intrantes monasterium coeperent, et ad domnorum iussionem, ut seditiosos illos in publico repraesentarent, nolentes adquiescere et contra regum praecepta magis arma tenerent et se sagittis vel lanceis contra comitem et plebem indignanter eregerent.14 Hinc dinuo egressae ad audientiam publicam, extrahunt crucem sanctam sacratissimam occulte et ad iniuriam, indicenter, ad culpam, quod postea restituere actae sunt in eclesia. Quibus tot capitalibus agnitis facinoribus nec refrenatis, sed iugiter magis auctis criminibus, dicentes nos eisdem, ut abbatissae pro culpa veniam peterent aut quod male direptum fuerat emendarent; et nolentes hoc facere, sed magis de eius interfectione tractarent, quod publice sunt professae: reseratis a nobis et recensitis canonibus, visum est aequissimum, ut eas usque quod dignam agerent paenitentiam, a commonionem privari et abbatissa suo loco permansura restitui.15 Haec nos pro vestra iussione, quod eclesiasticum pertenuit ordinem, circumspectis canonibus, absque personarum aliqua acceptione suggerimus peregisse. De cetero quod de rebus monasterii vel instrumentis cartarum domnorum regum parentum vestrorum de loco subreptum est, quae se habere professae sunt, sed nobis inoboedientes nullatenus erunt voluntarie redditurae, qualiter vestra vel anteriorum principum merces aeterna permaneat, ad loci instauratione vestrae pietatis atque potestatis est auctoritate regia cogi reformare; neque ipsas ad locum, quem tam impie ac profanissime distruxerunt, ne peiora proveniant, vel redire concedite vel permittatis iterum adspirare, quatinus, his in integrum, praestante Domino, restitutis, sub catholicis regibus totum adqueratur Deo, nihil perdat relegio, ut status conservatus tam patrum quam canonum nobis proficiat ad cultum, vobis propagetur ad fructum.16 Christus vos dominus alat regatque, regnum tribuens prolixiori vitaque conferat beatam.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.142 bnf9765.99 cpl864.224

Gregorius Turonensis, Historiae, 10, XV De scandalum monasterii Pectavensis. <<<     >>> XVII De excommunicatione earum.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 16

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik