monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 15
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, XIV De interitu Theudulfi diaconi. <<< >>> XVI De iudicio contra Chrodieldem et Basinam latum.
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, XV De scandalum monasterii Pectavensis.
1 Cum autem scandalum, quod, serente diabulo, in monasterio Pectavensi ortum, in ampliore cotidie iniquitate consurgerit et Chrodieldis, adgregatis sibi, ut supra diximus, homicidis, maleficis, adulteris, fugitivis vel reliquorum criminum reis, in seditione parata resederet, iussit eos, ut, inruentes nocte monasterium, abbatissam foris extraherent.2 At illa tumultum sentiens veniente, ad sanctae crucis arcam se deportari poposcit, - gravabatur enim dolore humores podagrici - scilicet ut vel eius foveretur auxilio. Et licet ubi ingressi viri, cereo accenso, cum armis huc illucque vagarentur per monasterium, inquirentes eam, introeuntes in oraturium, repperierunt iacentem super humum ante arcam sanctae crucis.3 Tunc unus acerbior ceteris, qui ad hoc scelus patrandum adgressus fuerat, ut abbatissam gladio dividerit, ab alio, ut credo divina providentia cooperante, cultro percutitur. Profluente vero sanguine, solo decubans, votum, quod leve conceperat animo, non explevit. Interea Iustina praeposita cum aliis sororibus pallam altaris, quod erat ante crucem dominicam, extincto cereo, abbatissam operit.4 Sed venientes cum evaginatis gladiis ac lanceis, scissa veste et paene sanctimunialium manibus laniatis, adpraehensam praepositam pro abbatissa, quia tenebrae erant, excussis linteaminibus, a capite soluta caesariae, detrahunt et usque basilicam sancti Helari inter manus deferunt custodiae mancipandam; adpropinquantesque basilicae, caelo modico albiscente, ubi cognoverunt non esse abbatissam, mox ad monasterium redire puellam praecipiunt.5 Revertentesque abbatissam adpraehendunt, extrahunt et in custodia iuxta sancti Helari basilicam in locum, ubi Basina metatum habebat, retrudunt, positis ad usteum custodibus, ne quis ullum captivae praebiret auxilium. Exinde nocte sub obscura adgressi monasterium, cum nullo fulgore accensi luminis potirentur, extracta prumptuario cupa, quae olim pice linita sicca remanserat, ignem inieciunt, factumque farum magnam de huius incendio, cuncta monasterii supellectilem rapuerunt, hoc tantum quod ferre non poterant relinquentes.6 Haec autem gesta sunt ante septem dies paschae. Cumque episcopus haec omnia graviter ferret nec valeret seditionem diabolicam mitigare, misit ad Chrodieldem, dicens: 'Relinque abbatissam, ut in his diebus in hoc carcere non reteneatur; alioquin non celebrabo pascha Domini, neque baptismum in hac urbe ullus catecuminus obtinebit, nisi abbatissa a vinculo quo tenetur iubeatur absolvi.7 Quod si nec sic volueritis, collectis civibus, auferam eam'. Haec eo dicente, statim Chrodieldis percussores deputat, dicens: 'Si eam violenter quis auferre temptaverit, statim eam gladio percutite' Adfuit enim diebus illis Flavianus, nuper domesticus ordinatus, cuius ope abbatissa sancti Helari ingressa basilica absolvitur.8 Inter haec ad sepulchrum sanctae Radegundis homicidia perpetrantur, et ante ipsam beatae crucis arcam quidam per seditionem truncati sunt. Cumque hic furor, superveniente die, per Chrodieldes superbiam augeretur et assiduae caedes vel reliquae plagae, quas supra memoravimus, a seditionariis perpetrarentur atque ita haec iactantia tumuisset, ut consubrinam suam Basinam altiore coturno dispiceret, illa paenitentiam agere coepit, dicens: 'Erravi sequendo Chrodieldis iactantiam.9 Et ecce! dispectui habeor ab eadem et abbatissae meae contumax exsisto'. Et conversa, humiliavit se coram abbatissam, expetens pacem eius; fueruntque pariter uno animo eademque voluntatem. Denique, orto igitur scandalum, pueri qui cum abbatissa erant, dum seditione, quam Chrodieldis scola commovit, resisterint, puerum Basinae percutiunt, qui cecidit et mortuus est.10 At illi post abbatissam ad basilicam confessoris confugiunt, et ob hoc Basina, relicta abbatissa, discessit; sed pueris iterum per fugam lapsis, in pace, quam prius habuerant, redierunt. Postea vero multi inter has scolas inimicitiae ortae sunt; vel quis umquam tantas plagas tantasque strages vel tanta mala verbis poterit explicare, ubi vix praeteriit dies sine homicidio, hora sine iurgio vel momentum aliquod sine fletu? Haec autem Childebertus rex audiens, legationem ad Gunthramno regem direxit, ut scilicet episcopi, coniuncti de utroque regno, haec quae gerebantur sanctione canonica emendarent.11 Ob hanc causam Childebertus rex mediocritatis nostrae personam cum Eberegiselum Agripinensim et ipsum urbis Pectavae Maroveum episcopum iussit adesse; Gunthramnus vero rex Gundigisilum Burdegalensim cum provincialibus suis, eo quod ipse metropolis huic urbi esset. Sed nos resultare coepimus, dicentes, quia: 'Non accedimus ad hunc locum, nisi saeva seditio, quae per Chrodieldem surrexit, iudicis districtione praematur'.12 Pro hac causa Maccone tunc temporis comite prolata praeceptio est, in qua iubebatur, hanc seditionem, si resisterent, vi oppraemeret. Haec audiens Chrodieldis, sicarius istus cum armis ante usteum oraturii adstare iubet, ut scilicet repugnantes contra iudicem, si vim vellit inferre, pariter resultarent.13 Unde necessarium fuit huic comiti illuc cum arma procedere et quosdam caesos vectibus, nonnullus telis transfixus et acrius resultantes gladiorum ictibus adfectus obpraemere. Quod cum Chrodieldis cerneret, accepta cruce dominica, cuius prius virtutem dispexerat, in obviam egreditur, dicens: 'Nolite super me, quaeso, vim inferre, quae sum regina, filia regis regisque alterius consubrina; nolite facere, ne quando veniat tempus, ut ulciscar ex vobis'.14 Sed vulgus parvi pendens quae ab ea dicebantur, inruens, ut diximus, supra hos resultantes, vinctus a monasterium extraxerunt, ac ad stipites extensos, gravissime caesos, aliis caesariem, aliis manibus, nonnullis auribus naribusque decesis, seditio depraessa quievit. Tunc resedentes sacerdotes qui aderant super tribunal aeclesiae, adfuit Chrodieldis, multa in abbatissa iactans convitia cum criminibus, adserens, eam virum habere in monasterium, qui indutus vestimenta muliebria pro femina haberetur, cum esset vir manifestissime declaratus, atque ipsi abbatissae famularetur assiduae, indicans eum digito: 'En ipsum'.15 Qui cum in veste, ut diximus, muliebri coram omnibus adstetisset, dixit, se nihil opus posse virile agere ideoque sibi hoc indumentum mutasse. Abbatissam vero nonnisi tantum nomine nossit, seque eam numquam vidisse neque cum eadem colloquium habuisse professus est, praesertim cum hic amplius quam quadraginta ab urbe Pectava milibus degeret.16 Igitur abbatissa de isto crimine non convincens, adiecit: 'Quae enim sanctitas in hac abbatissa versatur, quae viros eunuchus facit et secum habitare imperiali ordine praecipit?' Interrogata abbatissa, se de hac ratione nihil scire respondit. Interea cum haec nomen pueri eunuchi protulisset, adfuit Reovalis archiater, dicens: 'Puer iste, parvolus cum esset et infirmaretur in femore, disperatus coepit habere; mater quoque eius sanctam Radegundem adivit, ut ei aliquod studium iubiret inpendi.17 At illa, me vocato, iussit, si possim, aliquid adiuvarem. Tunc ego, sicut quondam apud urbem Constantinopolitanam medicos agere conspexeram, incisis testicolis, puerum sanum genetrici maestae restitui; nam nihil de hac causa abbatissa scire cognovi'. Sed cum nec de hac re abbatissam potuissit culpabilis repperire, alias coepit Chrodieldis calumnias saevas inferre, quarum adsertiones responsionesque, quia in iudicium, quod contra easdem scriptum est, habentur insertae, ipsius magis exemplaria lectioni libuit indi.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.139 bnf9765.99 cpl864.224
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, XIV De interitu Theudulfi diaconi. <<< >>> XVI De iudicio contra Chrodieldem et Basinam latum.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 15
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik