monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 13
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, XII De malitia Bertegundis. <<<     >>> XIV De interitu Theudulfi diaconi.

Gregorius Turonensis, Historiae, 10, XIII Altercatio de resurrectione.

1 His autem diebus extitit quidam de presbiteris nostris Sadduceae malignitatis infectus veneno, dicens, non esse futuram resurrectionem. Cumque nos eam sacris litteris praedictam et apostolicae traditiones auctoritatem monstratam adfirmaremus, respondit: 'Manifestum est hoc celebre ferri, sed certi non sumus, utrum sit an non, praesertim cum Dominus iratus primo homini, quem manu sacra plasmaverat, dixerit: In sudore vultus tui vesceris panem tuum, donec revertaris in terram, de qua sumptus es; quia pulvis es, et in pulverem reverteris.2 Quid ad haec respondebitis, qui resurrectionem futuram praedicatis, cum in pulverem redacturum hominem resurgere ulterius Divinitas non promittat?' Cui ego: 'Quid de hac causa vel ipsius Domini et Redemptoris nostri vel patrum praecessorum verba loquantur, nullum catholicorum nescire reor. Nam in Genesi, cum patres obirent, aiebat Dominus: Tu autem congregaberis ad populum tuum.3 Sepultus in senectute bona. Et ad Cain dicitur, quia: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Unde liquido apparit, vivere animas post egressum corporis atque resurrectionem futuram intentis vultibus praestulare. Sed et de Iob scriptum est, quia resurrecturus est in resurrectionem mortuorum.4 Et profeta David, licet ex persona Domini, tamen resurrectionem praevidens, ait: Numquid qui dormit non adiciet, ut resurgat? Hoc est, qui mortis somno oppraemitur, non est venturus ad resurrectionem? Et Esaias, quod de sepulchris resurrecturi sunt mortui, docet. Sed et Ezechiel profeta, cum ossa arida obtecta cute, nervis solidata, venis infecta, flante spiritu animata, reformatum hominem enarraret, manifestissime resurrectionem futuram edocuet.5 Sed et illud manifestum fuit resurrectionis indicium, quod Helisei ossa tangens extinctum cadaver virtutis effectu revixerit; quod ipsius Domini, qui est primogenitus mortuorum, resurrectionem manifestavit, qui morte mortem intulit et de sepulchro vitam mortuis reformavit'. Ad haec presbiter: 'Quod Dominus in adsumpto hominem mortuus fuerit ac resurrexerit, non ambigo; illud tamen, quod reliqui resurgant mortui, non admitto'.6 Et ego: 'Et quae fuit necessitas Filio Dei de caelo discendere, carnem adsumere, mortem adire, inferna penetrare, nisi ut hominem, quem plasmaverat, non permaneret in mortem perpetuam derelinqui? Sed et iustorum animae, quae usque passionem eius infernali ergastulo tenebantur inclusae, eo veniente laxatae sunt.7 Nam discendens ad inferos, dum tenebras nova luce perfudit, animas eorum secum, ne hoc exitu amplius cruciarentur, eduxit iuxta illud: Et in sepulchro eius resurgunt mortui'. Et presbiter ait: 'Numquid possunt ossa in favilla redacta iterum animari et hominem viventem proferre?' Et ego respondi: 'Nos credimus, quia, quamlibet in pulvere redigatur homo et aquis ac terrae venti violenti inpetu dispergatur, non sit difficile Deo haec ad vitam resuscitari'.8 Presbiter respondit: 'Hic maxime vos errare puto, ut adserere verbis lenibus temptetis acerrimam seductionem, ut dicatis a bestiis raptum, aquis inmersum, piscium faucibus devoratum, in stercore redactum et per secretum degestionis eiectum aut aquis labentibus deiectum aut terra conputriscente abolitum ad resurrectione venturum'.9 Ad haec ego respondi: 'Oblivione apud te traditum est, ut opinor, quid Iohannis evangelista, super pectus dominicum recumbens ac divini mistyrii arcana rimans, in Apocalipsim dicat: Tunc, inquid, reddit mare mortuos suos. Unde manifestum est, quia, quidquid humani corporis piscis absorbuit, alis rapuit, bestia degluttivit, a Domino coniunctum in resurrectionem reparandum erit, quia non erit ei difficile perdita reparare, qui ex nihilo non nata creavit; sed ita haec in integritate solida, sicut prius fuerat, reparabit, ut corpus, quod fuit in mundo, aut poenam iuxta meritum serat aut gloriam.10 Sic enim ipse Dominus in evangelio ait, quia: Filius hominis veniet in gloriam Patris sui cum angelis suis, ut reddat unicuique secundum opera sua. Sed et Martha, cum de resurrectione praesenti fratris Lazari dubitaret, ait: Scio, quia resurgit in resurrectionem in novissima die. Cui Dominus ait: Ego sum resurrectio, via, veritas et vita.11 Ad haec presbiter: 'Quomodo autem in psalmo dicitur, quia: Non resurgunt impii in iudicio?' Et ego respondi: 'Non resurgunt, ut iudicent, sed resurgunt, ut iudicentur. Nec enim sedire cum impiis Iudex potest, causas suorum redditurus actuum'. Et ille: 'Dominus', inquid, 'in evangelio dixit: Qui non credederit, iam iudicatus est; utique, quia peribit resurrectione'.12 Et ego respondi: 'Iudicatus est enim, ut ad supplicium aeternum perveniat, quia non crededit unigenitum Filium Dei, tamen resurrecturus in corpore, ut ipsum supplicium, in quo peccavit in corpore, patiatur. Nec enim potest iudicium fieri, nisi prius resurgant mortui, quia, sicut illos, qui defuncti sunt sancti, caelum, ut credimus, retinet, - de quorum sepulchris saepius virtus illa procedit, ut de his caeci inluminentur, clodi gressum recipiant, lyprosi mundentur et alia sanitatum beneficia infirmis petentibus tribuantur, - ita credimus et peccatoris in illo infernali carcere usque ad iudicium retineri'.13 Et presbiter ait: 'In psalmo autem legimus: Spiritus pertransiit ab homine, et non erit; et non cognuscet amplius locum suum'. Ego dixi: 'Hoc est, quod ipse Dominus per parabulam ad divitem, qui flammis tartareis cruciabatur, dicebat: Recepisti tu bona in vita tua, similiter et Lazarus mala. Non autem cognovit dives ille purporas suas et byssum nec dilicias convivii, quas ei vel aer vel terra vel mare protulerat, sicut nec Lazarus vulnera aut putridines, quas iacens ante eius ianuas perferebat, vel cum hic in sinu Abrahae requiesceret, ille autem cruciaretur in flammis'.14 Presbiter dixit: 'In alio psalmo legimus, quia: Exiet spiritus eorum et revertentur in terram suam, in illa die peribunt omnes cogitationes eorum'. Ad haec ego: 'Bene ais, quia, cum egressus fuerit ab homine spiritus et iacuerit corpus mortuum, non cogitat de his quae in mundo relinquit, acsi verbi causa dicas: Non cogitat aedificare, plantare, agrum excolere; non cogitat congregare aurum, argentum vel reliquas divitias mundi.15 Periit enim haec cogitatio a corpore mortuo, quia non est spiritus in eo. Sed quid tu de resurrectione dubitas, quam Paulus apostolus, in quo ipse, ut ait, Christus loquebatur, evidenter expraemit, dicens: Consepulti enim sumus Christo per baptismum in mortem, ut, sicut ille mortuus est et resurrexit, ita et nos in novitate vitae ambolemus.16 Et iterum: Omnes quidem resurgimus, sed non omnes inmutabimur. Canit enim tuba, et mortui resurgunt incorrupti, et nos inmutabimur. Et iterum: Stilla autem ab stilla defert in claritatem, sic et resurrectio mortuorum. Item illic: Seminatur in corruptione, surgit in incorruptionem, et reliqua. Item illic: Omnes nos repraesentari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis sui, prout gessit, sive bonum sive malum.17 Ad Thessalonicenses autem evidentissime futuram resurrectionem designat, dicens: Nolo vos ignorare de dormientibus, ut non contristimini, sicut et ceteri, qui spem non habent. Si enim credimus, quod Iesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducit cum eo. Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt.18 Quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei discendit de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi; deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera, et sic semper cum Domino erimus. Itaque consolamini invicem in verbis istis.19 Plurima sunt enim de his testimonia, quae hanc causam adfirmant. Sed tu, ignoro, quid ambigas de resurrectione, quam sancti expectant pro merito, quam peccatores metuunt pro reatu. Hanc enim resurrectionem et illa quae cernimus elementa demonstrant, id est dum arbores in aestate foliis tectae, hieme veniente, nudantur; succedente vero verno, quasi resurgentes, in illud quod prius fuerant foliorum tegmine vestiuntur.20 Haec ostendunt et illa quae iaceuntur semina terris; quae commendata sulcis, si fuerint mortua, cum multiplici fructu resurgunt, sicut ait Paulus apostolus: Stulte tu, quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur. Quae omnia ad fidem resurrectionis mundo manifesta sunt. Si enim resurrectio futura non est, quid proderit iustis bene agere, quid nocebit peccatoribus male? Decedant ergo cuncti in voluptatibus suis, et faciat unusquisque quae placuerit, si iudicium futurum non erit.21 Vel illud, inprobe, non formidas, quid ipse Dominus beatis apostolis ait: Cum venerit, inquid, Filius hominis in sedem maiestatis suae, congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat agnos ab haedis, et statuit oves quidem ad dexteram, haedos autem ad sinistram.22 Et his dicit: Venite, benedicti, percipite regnum; illis autem: Discedite a me, operarii iniquitatis. Atque, ut ipsa Scriptura docet, ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam. Putasne, erit resurrectio mortuorum aut iudicium operum, quando ista faciet Dominus? Respondeat ergo tibi Paulus apostolus, sicut aliis incredulis, dicens: Si Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra'.23 Ad haec contristatus presbiter, a conspectu nostro discedens, pollicitus est credere resurrectionem iuxta seriem Scripturarum sanctarum, quam supra memoravimus.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.135 bnf9765.99 cpl864.224

Gregorius Turonensis, Historiae, 10, XII De malitia Bertegundis. <<<     >>> XIV De interitu Theudulfi diaconi.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 13

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik