monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 12
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, XI De infirmitate Chlothari iunioris. <<< >>> XIII Altercatio de resurrectione.
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, XII De malitia Bertegundis.
1 Ingytrudis vero religiosa, quae, ut in superioribus libris exposuimus, in atrio sancti Martini puellarum monasterium collocavit, cum aegrotare coepisset, neptem suam abbatissam instituit, unde reliqua congregatio maxime murmoravit; sed, nobis increpantibus, cessavit a iurgio. Haec vero cum filia discordiam tenens, pro eo quod res suas ei abstulirat, obtestavitque, ut neque in monasterio, quod instituit, neque super sepulchrum eius permitteretur orare.2 Quae octuaginsimo, ut opinor, anno vitae obiit, sepulta est septimo Idus mensis primi. Sed veniens filia eius Berthegundis Toronus, cum non fuisset excepta, ad Childeberthum regem abiit, postulans, ut ei licerit in locum matris suae monasterium regere. Rex vero oblitus iudicii, quod matri eius fecerat, huic aliam praeceptionem manus suae roboratam subscriptione largitus est, haec contenente, ut res omnes, quas mater vel pater eius habuerant, suo dominio subiugaret, et quicquid monasterio Ingytrudis reliquerat, auferretur.3 Cum quo praecepto veniens, ita cuncta supellectilem monasterii abstulit, ut nihil infra praeter vacuos relinquerit parietes, colligens secum diversorum criminum reos, quos in seditionibus praeparatos, qui, si quid erat de villabus reliquis, quod devoti dederant, fructum auferrent. Tantaque ibi mala gessit, quae vix ex ordine poterunt narrari.4 Haec vero, acceptis his rebus, quas diximus, in Pectavum rediit, multa in abbatissam crimina evomens falsa, quae parens eius proxima habebatur.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.135 bnf9765.99 cpl864.224