monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 11
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, X De interitu Chundonis, cubicularii eius. <<<     >>> XII De malitia Bertegundis.

Gregorius Turonensis, Historiae, 10, XI De infirmitate Chlothari iunioris.

1 Chlotharius vero, Chilperici quondam regis filius, graviter aegrotavit et in tantum disperatus est habitus, ut rege Gunthchramno obitus eius fuisset nuntiatus. Unde factum est, ut egrediens de Cavillonno, quasi Parisius accedere cupiens, usque ad terminos Sinonicae urbis accederet. Sed cum audisset convaluisse puerum, de itenere est regressus.2 Sed cum eum Fredegundis, mater eius, disperatum vidisset, multum pecuniae ad basilicam sancti Martini vovit, et sic puer melius agere visus est. Sed et Warocum nuntios dirigit, ut, qui adhuc captivi in Brittaniis de exercitu Gunthchramni regis retenebantur, pro huius vita absolverentur. Quod ita Warocus implevit.3 Unde manifestatum est, huius mulieris conludio et Beppolenum interfectum et exercitum fuisse conlisum.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.135 bnf9765.99 cpl864.223

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik