monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 10
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, IX De exercitu Gunthchramni regis, qui in Brittaniam abiit. <<< >>> XI De infirmitate Chlothari iunioris.
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, X De interitu Chundonis, cubicularii eius.
1 Anno igitur XV. Childeberthi regis, qui est Gunthchramni VIIII. atque XX, dum ipse Gunthchramnus rex per Vosagum silvam venationem exerceret, vestigia occisi buvali depraehendit. Cumque custodem silvae artius distringeret, quis haec in regale silva gerere praesumpsissit, Chundonem cubicularium regis prodidit.2 Quo haec loquente, iussit eum adpraehendi et Cavillonum conpactum in vinculis duci. Cumque uterque in praesentia regis intenderent et Chundo diceret, numquam a se haec praesumpta quae obiciebantur, rex campum diiudicat. Tunc cubicularius ille, dato nepote pro se, qui hoc certamen adiret, in campum uterque steterunt; iactaque puer ille lancea super custodem silvae, pedem eius transfigit, moxque resupinus ruit.3 Puer vero, extracto cultro, qui de cingulo dependebat, dum collum ruentis incedere temptat, cultro sauciati ventre transfoditur. Cecideruntque ambo et mortui sunt. Quod videns Chundo, ad basilicam sancti Marcelli fugam iniit. Adclamante vero rege, ut conpraehenderetur, priusquam limen sanctum adtingerit, conpraehensus est vinctusque ad stipitem lapidibus est obrutus.4 Multum se ex hoc deinceps rex paenitens, ut sic eum ira praecipitem reddidisset, ut pro parvolae causae noxia fidilem sibique virum necessarium tam celeriter interemissit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.134 bnf9765.99 cpl864.223
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik