monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 8
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, VII Quod in ipsa urbe rex Childeberthus clericis, ne tributum redderent, praestitit. <<< >>> IX De exercitu Gunthchramni regis, qui in Brittaniam abiit.
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, VIII De Eulalio et Tetradia, quae uxor eius fuit.
1 In confinio vero termini Arverni, Gabalitani atque Ruteni sinodus episcoporum facta est contra Tetradiam, relictam quondam Desiderii, eo quod repeteret ad eam Eulalius comes res, quas ab eo fugiens secum tullisset. Sed hanc causam, vel qualiter Eulalium reliquerit vel quemadmodum ad Desiderium confugirit, altius memorandam putavi.2 Eulalius autem, ut iuvenilis aetas habet, agebat quaepiam inrationabiliter; unde factum est, ut a matre saepius increpitus, haberet in ea odium, quam amare debuerat. Denique cum in oraturium domus suae haec in oratione frequenter incumberet et nocturnas vigilias persaepe, dormientibus famulis, in oratione cum lacrimis expleret, in cilicio, quo orabat, suggillata repperitur.3 Sed nescientibus cunctis, quis haec fecisset, crimen tamen parricidii refertur ad filium. Haec cum Cautinus episcopus Arvernae urbis conperisset, eum a communione submovet. Convenientibus autem civibus cum sacerdote ad festivitatem beati martiris Iuliani, ad pedes episcopi Eulalius ille prosternitur, quaerens se inauditum a commonione remotum.4 Tunc episcopus permisit eum cum ceteris missarum spectare sollemnia. Verum ubi ad communicandum ventum est et Eulalius ad altarium accessisset, ait episcopus: 'Rumor populi parricidam te proclamant esse. Ego vero, utrum perpetraveris hoc scelus an non, ignoro; idcirco in Dei hoc et beati martiris Iuliani statuo iudicium.5 Tu vero, si idoneus es, ut adseris, accede propius et sume tibi eucharistiae particulam atque inpone ore tuo. Erit enim Deus respector conscientiae tuae'. At ille, accepta eucharistia, communicans abscessit. Habebat enim uxorem Tetradiam nobilem ex matre, patre inferiore. Sed cum in domo sua vir ancillarum concubitu misceretur, coniugem neglegere coepit, et cum ab scorto reverteretur, gravissimis eam plagis saepius adficiebat.6 Sed et pro multis sceleribus debita nonnulla contraxerat, in qua ornamenta et aurum uxoris saepissime evertebat. Denique inter has angustias mulier collocata, cum honorem omnem, quem in domo viri habuerat, perdidissit et ille abisset ad regem, haec a Viro, - sic enim erat nomen hominis - mariti sui nepote, concupiscitur, scilicet ut, quia ille perdiderat coniugem, huius matrimonio iungeretur.7 Virus autem timens inimicitias avunculi, mulierem Desiderio duci transmisit, videlicet ut succedente tempore copularetur ei. Quae omnem substantiam viri sui tam in auro quam in argento vel vestimentis, et qua movere poterant, cum seniore filio secum sustulit, relictum in domo alium iuniorem. Rediens vero Eulalius ex itenere, conperit quae accesserant.8 Sed cum, mitigato dolore, paulolum quievisset, super Virum nepotem suum inruit eumque inter arta vallium Arvernorum interimit. Audiens autem Desiderius, qui et ipse uxorem nuper perdederat, quod scilicet Virus interfectus fuisset, coniugio suo Tetradiam sociavit. Eulalius vero puellam de monasterio Lugduninse diripuit eamque accepit.9 Sed concubinae eius, instigante, ut quidam adserunt, invidia, maleficiis sensum eius oppilaverunt. Post multum vero tempore Eulalius Emerium, huius puellae consubrinum, clam adpetiit occiditque. Similiter Socratium, fratrem socerae suae, quem pater ex concubina habuerat, interemit. Et alia multa mala fecit, quae enarrari perlongum est.10 Iohannis, filius eius, qui cum sua discesserat genetrice, a domo Desiderii dilapsus, Arvernum venit. Cumque iam Innocentius episcopatum Rutini urbis ambisset, mandatum ei mittit Eulalius, ut res, quae ipsi in huius civitatis territurio debibantur, per huius auxilium recipere possit. Sed Innocentius ait: 'Si de filiis tuis unum accipio, quem clericum factum in solatio meo reteneam, faceam quae praecaris'.11 Ad ille transmisit puerum Iohannem nomine recepitque res suas. Suscepto quoque Innocentius episcopus puero, totundit comam capitis eius deditque eum archidiaconum eclesiae suae. Qui in tanta se abstenentia subdedit, ut pro tritico hordeum sumeret, pro vino aquam hauriret et pro equo asinum uteretur, vestimenta vilissima habens.12 Igitur coniuncti, ut diximus, sacerdotes et viri magnifici in confinio supradictarum urbium, Tetradia ab Agyno repraesentatur, atque Eulalius contra eam causaturus accessit. Cumque res quas de eius, abiens ad Desiderium, domo abstulerat, inquereret, iudicatum est Tetradiae, ut quadrupla satisfactione ablata restitueret, filiosque, quos de Desiderio conceperat, incestos habere; illud etiam ordinantes, ut, si haec, quae Eulalio est iussa, dissolveret, accedendi in Arverno licentia praeberetur resque suas, quae ei ex paterna successione obvenerant, absque calumnia frueretur.13 Quod ita factum est.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.131 bnf9765.99 cpl864.222
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, VII Quod in ipsa urbe rex Childeberthus clericis, ne tributum redderent, praestitit. <<< >>> IX De exercitu Gunthchramni regis, qui in Brittaniam abiit.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 8
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik