monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 7
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, VI De carcerariis Arvernis. <<<     >>> VIII De Eulalio et Tetradia, quae uxor eius fuit.

Gregorius Turonensis, Historiae, 10, VII Quod in ipsa urbe rex Childeberthus clericis, ne tributum redderent, praestitit.

1 In supradicta vero urbe Childeberthus rex omnem tributum tam eclesiis quam monasteriis vel reliquis clericis, qui ad eclesiam pertinere videbantur, aut quicumque eclesiae officium excolebat, larga pietate concessit. Multum enim iam exactores huius tributi expoliati erant , eo quod per longum tempus et succedentum generationes, ac divisis in multis partibus ipsis possessionibus, colligi vix poterat hoc tributum; quod hic, Deo inspirante, ita praecipit emendare, ut, quod super haec fisco debitur, nec exactore damna percuterent nec eclesiae cultorem tarditas de officio aliqua revocaret.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.131 bnf9765.99 cpl864.222

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik