monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 44
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XLIII Quod Teutarius ad hoc scandalum mitigando venit. <<<
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XLIV De temperiae anni praesentis.
1 Eo anno post clausum pascha tam inmensa cum grandine pluvia fuit, ut infra duarum aut trium horarum spatium etiam per minores vallium meatus ingentia currere flumina viderentur. Arbores in autumno floruerunt et poma, sicut prius dederant, ediderunt. Mense nono rosae apparuerunt. Flumina vero ultra modum excreverunt, ita ut excedentes litoribus loca, quae numquam contingere consuetae fuerant, operirent, non minimum de sationibus inferentes damnum.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.123 bnf9765.98 cpl864.218