monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 41
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XL De fomite primi scandali. <<<     >>> XLII Exemplare epistolae, quam sancta Radegundis direxit.

Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XLI De caede in basilica sancti Hilari.

1 Dum autem haec agerentur, Gundigysilus Burdigalinsis, adiunctis secum Nicasium Ecolesinensim et Saffarium Petrocoricum ac ipso Maroveo Pectavensi episcopis, eo quod huius urbis metropolis esset, ad basilicam sancti Helari advenit, arguens has puellas et in monastirio reducere cupiens. Sed cum illae obstinatius reluctarent et hic cum reliquis iuxta epistulam superius nominatam eis excommonionem indiceret, exsurgens turba murionum praefatorum tanta eos in ipsa sancti Helari basilica caede mactavit, ut, conruentes in pavimento episcopis, vix consurgere possint; sed et diaconi et reliqui clerici sanguine perfusi cum effractis capitibus basilicam sunt egressi.2 Tam inmensus enim eos, ut credo, diabolo cooperante, pavor obsederat, ut, egredientes a loco sancto nec sibi vale dicentes, unusquisque per viam, quam adrepere potuit, repedaret. Adfuit huic calamitate et Desiderius diaconus Siagri Agustidunensis episcopi, qui, non inquisito Clenni flumines vado, quo primum litus attigit, est ingressus ac, nante equite, ripae ulterioris campo evectus est.3 Ex hoc Chrodieldis ordinatores elegit, villas monastirii pervadit et, quoscumque de monastirio adripere potuissit, plagis ac caedibus adfectos suo servitio subiugabat, minans, ut, si monastirium possit ingredi, abbatissam de muro proiectam terrae deiecerit. Quod cum Childeberto rege nuntiatum fuisset, statim, directa auctoritate, praecipit Macconi comite, ut haec repraemere omni intentione deberet.4 Gundigisilus autem, cum has a commonione suspensas cum ceteris, ut diximus, reliquissit episcopis, epistulam ex suo fratrumque praesentium nomine conscripsit ad sacerdotes illos, qui tunc cum rege Gunthchramno fuerant adgregati. A quibus haec rescripta suscepit: Exemplar rescripti. Dominis semper suis atque apostolici sede dignissimis Gundegyselo, Nicasio et Saffario Aetherius, Syacrius, Aunacharius, Esichyus, Agroecula, Urbicus, Felix, Veranus, item Felix et Berthechramnus episcopi.5 Litteras vestrae beatitudinis quantum, reserante nuntio, de vestra sospitate gavisi excepimus, tantum de iniuria, quam vos pertulisse signastis, non modico maerore adstringuemur, dum et regula transcenditur et nulla reverentia relegioni servatur. Sed quia indicastis monachas, quae de monastirio beatae memoriae Radigundi, instigante diabolo, fuerunt degressae, nullam a vobis adquieverant correctionem audire nec intra monastirii sui septa, de quo egressae fuerant, voluissent reverti, insuper basilicae domni Helarii per caedes vestras vestrorumque iniuriam intulisse, quapropter ipsas a communionis gratia visi fueritis suspendere ac per hoc nostram exinde mediocritatem elegistis consulere: igitur quia optimae vos novimus statuta canonum percurrisse ac regulae plenitudinem contenere, ut, qui in talibus excessibus videntur depraehendi, non solum excommunicationem, verum etiam paenitentiae satisfactionem debeant coerceri, adeo reddentes cum venerationis cultu summae aviditatis dilectionis instinctum, indecamus, ea quae difinistis nos concordanter vestrae sententiae consentire, quoadusque in synodali concilio Kalendis Novembribus pariter positi debeamus consilio pare tractare, qualiter talium temiretas frenum districtionis possit accipere, ut deinceps nulli libeat sub hunc lapsum, faciente iactantia, similia perpetrare.6 Attamen, quia nos sua dictione domnus Paulus apostolus indesinenter videtur monere, ut 'oportune inportune' debeamus quoscumque excedentes sidola praedicatione corregere, et pietatem protestatur ad omnia utilem esse, adeo suggerimus, ut adhuc et oratione assidua Domini misericordiam depraecimini, ut ipse spiritu conpunctionis ipsas inflammare dignetur, ut id, quod per delictum visae sunt contraxisse, digna satisfactione paeneteant, ut in monastirio suo vestra praedicatione animas, quae quodammodo perierunt, propitio Christo revertantur, ut ille, qui unam humeris inlatam ovem errantem ad ovilem reduxit, et de istarum transgressionem quasi adquisitum gregem congaudere dignetur, hoc specialius postulantes, ut pro nobis intercessionum vestrarum suffragia indesinenter, ut confidemus, tribuatis.7 Peculiares vester Aetherius peccator salutare praesumo. Cliens vester Isychius reverenter audeo salutare. Amatur vester Siagrius reverenter saluto. Cultor vester Urbecus peccator famulanter saluto. Veneratur vester Veranus episcopus reverenter saluto. Famulus vester Filex salutare praesumo. Humilis vester atque amator Felix audeo salutare.8 Humilis atque oboediens vester Berthramnus episcopus salutare praesumo.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.118 bnf9765.98 cpl864.218

Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XL De fomite primi scandali. <<<     >>> XLII Exemplare epistolae, quam sancta Radegundis direxit.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 41

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik