monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 40
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XXXIX De scandalo in monasterio Pectavense. <<< >>> XLI De caede in basilica sancti Hilari.
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XL De fomite primi scandali.
1 Detrahebant enim et de episcopo, dicentes, quia illius dolo et haec turbatae et monastirium fuerit derelictum; sed materiam huius scandali altius placuit memorari. Tempore Chlothari regis, cum beata Radegundis hoc monasterium instituisset, semper subiecta et oboediens cum omni congregatione sua anterioribus fuit episcopis.2 Tempore vero Sygiberthi, postquam Maroveus episcopatum urbis adeptus est, acceptis epistulis Sygiberthi regis, pro fide ac devotione Radegundis beata in partibus orientis clericos distinat pro dominicae crucis ligno ac sanctorum apostolorum ceterorumque martyrum reliquiis. Qui euntes detulerunt haec pignora.3 Quibus delatis, petiit regina episcopum, ut cum honore debito grandique psallentio in monastyrium locarentur. Sed ille dispiciens suggestionem eius, ascensis aequitibus, villae se contulit. Tunc regina iteratis ad regem Sigibertum direxit, depraecans, ut iniunctione sua quicumque ex episcopis haec pignora cum illo quo decebat honorem votumque eius exposcebat in monastyrium collocaret.4 Ad hoc enim opus beatus Eufronius urbis Toronicae episcopus iniungitur. Qui cum clericis suis Pectavo accedens, cum grandi psallentium et caereorum micantium ac thymiamatis apparatu sancta pignora, absente loci episcopo, in monastirium detulit. Post haec, cum ponteficis sui saepius gratiam quaereret nec possit adipisci, necessitate commota, cum abbatissa sua, quam instituerat, Arelatensim urbem expetunt.5 De qua regulam sancti Caesarii atque Casariae beatae susceptam, reges se tuitione munierunt, scilicet quia in illum, qui pastor esse debuerat, nullam curam defensiones suae potuerant repperire. Ex hoc scandalum de diae in diae propagatum, tempus migrationis beatae Radegundis advenit. Qua migrante, iterum petiit abbatissa se sub sacerdotis sui potestate degere.6 Quod ille cum primum respuere voluisset, consilio suorum promisit, se patrem earum, sicut dignum erat, fieri et, ubi necessitas fuisset, suam praebere defensionem. Unde factum est, ut habiens ad Childeberthum regem praeceptionem elicerit, ut ei hoc monastyrium, sicut reliquas parrochias, regulariter liceat gubernare.7 Sed nescio quid, credo, adhuc in eius animis resedisset, ut haec puellae adserunt, quod moveret scandalum. His vero intendentibus, ut ad regis, sicut diximus, praesentiam properarent, dedimus eis consilium, dicentes: 'Intendetis contra rationem, et nullo modo vobis ea series inseri potest, quae blasphemium arceat.8 Sed, si, ut diximus, rationem praetermittetis nec salubre consilium vultis accipere, vel hoc conicite in animis vestris, ut, praeterito hiberni huius tempore, qui in hoc verno accessit, cum aurae commodiores fuerint, quo ducit voluntas pergere valeatis'. Quo consilio aptae suscipientes, subsequente aestate, relictis Toronus ceteris ac commendatis consobrinae suae Chrodieldes sanctaemonialibus, ad regem Gunthchramnum accessit.9 A quo suscepta ac muneribus honorata, Toronus est regressa, Constantinam, filiam Burgolini, in monastyrio Agustidunensi relicta, expectans episcopos, qui a rege fuerant iussi advenire et causam ipsarum cum abbatissa discutere. Multae tamen ex his, a diversis circumventi, matrimonio copolatae sunt, priusquam haec a rege regrederetur.10 Cumque praestulantes adventum nullum episcopum advenire senserunt, Pectavum regressi sunt et se infra basilica sancti Helari tutaverunt, congregatis secum furibus, homicidis, adulteris omniumque criminum reis, stabilientes se ad bellum atque dicentes, quia: 'Reginae sumus nec prius in monastyrio nostro ingrediemur, nisi abbatissa eiciatur foris'.11 Erat ibi tunc reclausa quaedam, quae ante paucus annus, per murum se deiciens, ad basilicam sancti Helari confugit, multa in abbatissa crimina evomens, quae tamen falsa cognovimus. Sed postquam in monastyrium per eum locum, unde se praecipitaverat, funibus est adtracta, petiit, ut se in cellolam secretam reclauderet, dicens, quia: 'Multum peccavi in Domino et dominae meae Radegundae', - quae illis diebus suprestis erat - 'volo me', ait, 'ab hac frequentia congregationis totius amovere et paenitentiam pro neglectis meis agere.12 Scio enim, quia misericors est Dominus et remittit confitentibus se peccata'. Et ingressa est in cellolam. Cum autem hoc scandalum commotum fuisset et Chrodieldis a Gunthchramno rege regressa esset, haec, disrupto nocturnis horis osteo cellolae, egressa est a monastyrium et ad Chrodieldem abiit, multa sicut prius fecerat, crimina de abbatissa prorumpens.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.116 bnf9765.98 cpl864.218
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XXXIX De scandalo in monasterio Pectavense. <<< >>> XLI De caede in basilica sancti Hilari.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 40
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik