monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 39
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XXXVIII De id quod aliqui contra Brunichildem agere voluerunt. <<<     >>> XL De fomite primi scandali.

Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XXXIX De scandalo in monasterio Pectavense.

1 De scandalo in monasterio Pectavense orto per Chrodechilde et Basina. In monastirio vero Pectavinse, insidiante diabolo in corde Chrodieldis, qui se Chariberthi quondam regis filiam adserebat, orto scandalo, ipsa quoque quasi de parentibus confisa regibus, exacta sacramenta sanctimunialibus, ut, iniectis in abbatissam Leuboveram criminibus, eam monastyrium deiecta, ipsam substituerent principalem, egressa est cum XL aut eo amplius puellis et consubrinam suam Basinam, filiam Chilperici, dicens, quia: 'Vado ad parentes meos regis, ut eis contumeliam nostram innotiscere valeam, quia non ut filiae regum, sed ut malarum ancillarum genitae in hoc loco humiliamur', infilex ac facilis non recordans, in qua se humilitate beata Radegundis, quae hoc instituit monastyrium, exhibebat.2 Egressa ergo ab eo, Toronus advenit, dataque nobis salutatione, ait: 'Depraecor, sanctae sacerdos, ut has puellas, quae in magna humilitate ab abbatissa Pectavinse redactae sunt, custodire digneris ac cibum praebere, donec ego eam ad reges parentes nostros exponamque eis quae patimur et revertar'.3 Quibus ego aio: 'Si abbatissa deliquit aut canonicam regulam in aliquo praetermisit, accedamus ad fratrem nostrum Maroveum episcopum et coniuncti arguamus eam; emendatisque negutiis, restituamini in monastirio vestro, ne dispergatur luxoria, quod sancta Radegundis ieiuniis et orationibus crebris aelymosinisque frequentibus adgregavit'.4 Et illa respondit: 'Nequaquam, sed ad reges ivimus'. Et ego: 'Quare rationi resistitis? Ob quam rem sacerdotale monitum non auditis? Vereor, ne coniuncti sacerdotis eclesiarum vos a communionem removeant'. Sic enim et antecessores in epistulam, quae ad beatam Radegundem in initio huius congregationis scripserunt, habetur insertum.5 Cuius exemplaria huic lectioni inseri placuit. Exemplar epistulae. Dominae beatissimae et in Christo ecclesiae filiae Radegunde Eofronius, Praetextatus, Germanus, Felix, Domitianus, Victurius et Domnolus episcopi. Sollicita sunt iugiter circa genus humanum inmensae divinitatis provisura remedia nec ab assiduetate beneficiorum suorum quocumque loco vel tempore videntur aliquando seiuncta, cum pius rerum arbiter tales in hereditate culturae ecclesiasticae personas ubique dissiminat, quibus agrum eius intenta operatione fidei rastro colentibus, ad filicem centini numeri reditum divina temperiae Christi seges valeat pervenire.6 Tantum igitur benignitatis eius se passim dispensatio profutura diffundit, ut illum nusquam denegit, quod prodesse multis agnuscit; quarum personarum exemplo sanctissimo, cum iudicaturus advenerit, habeat in plurimis quod coronet. Itaque cum ipso catholicae relegionis exortu coepissent Gallicanis in finibus venerandae fidei primordia respirare et adhuc ad paucorum notitiam tunc ineffabilia pervenissent Trinitatis dominicae sacramenta, ne quid hic minus adquirere, quam in urbis circuli, praedicantibus apostolis, obtinere, beatum Martinum peregrina de stirpe ad inluminationem patriae dignatus est dirigere, misericordiam consulenti.7 Qui licet apostolorum tempore non fuerit, tamen apostolicam gratiam non effugit; nam quod defuit ordine, suppletum est in mercede, quoniam sequens gradus illi nihil subtrahit, qui meritis antecellit. Huius quoque, reverentissima filia, in vobis congratulamur reddiviva surgere supernae dilectionis exempla propitiatione divina; nam, declinante tempore saeculi vetustate, vestri sensus certamine fides revirescit in flore, et quod veterno tepuerat algore senectae, tandem ferventis animi rursus incalescat ardore.8 Sed cum paene eadem veneritis ex parte, qua beatum Martinum huc didicimus accessisse, non est mirum, si illum imitare videaris in opere, quem tibi ducem credimus iteneris extetisse: ut, cuius es secuta vestigia, filici voto conpleas et exempla, et beatissimum virum in tanto tibi facias esse socium, in quantum partem refugis habere de mundo.9 Cuius opiniones radio praemicante, ita reddis audientium pectora caelesti fulgore suffusa, ut passim provocati puellarum animi, divini ignis scentella succensi, raptim festinent avide in caritate Christi fonte vestri pectoris inrigari et, relictis parentibus, te sibi magis elegant, quam matrem facit gratia, non natura.10 Igitur huius studii vota videntes, gratias clementiae supernae referimus, qui voluntates hominum suae facit voluntati conecti, quoniam confidimus, quas aput vos iubet colligi, suo vult amplexu servare. Et quia quasdam conperimus, divinitate propitia, de nostris territuriis ad institutionem vestrae regulae desiderabiliter convolasse, inspicientes etiam vestrae petitionis epistulam libenter a nobis exceptam, hoc Christo auctore et remediatore firmamus, ut, - licet omnes aequaliter quae ibi conveniunt in Domini caritate mansurae debeant inviolabiliter custodire, quod videntur libente semel animo suscepisse, quoniam contaminare non decet Christo fides caelo teste promissa, ubi non leve scaelus est, templum Dei, quod absit, pullui, ut ab eo possit, ira succendente, disperdi, - tamen specialiter definimus, si qua, sicut dictum est, de locis sacerdotaliter nostrae gubernationi, Domino providente, commissis in Pectavina civitate vestro monastirio meruerit sociari, secundum beatae memoriae domni Caesarii Arelatensis episcopi constituta nulli sit ulterius discedendi licentia, quae, sicut contenet regula, voluntate prodita videtur ingressa, ne unius turpi dedecore ducantur in crimine, quod apud omnes emicat in honore.11 Et ideo si, quod avertat Deus, aliqua, insanae mentis inlicitatione succensa, ad tanti opproprii maculam praecipitare suam voluerit disciplinam, gloriam et coronam, ut inimici consilio, sicut Eva eiecta de paradiso, per qualemcumque locum de claustris ipsius monastirii, immo de caeli regno exire pertulerit, mergenda et conculcanda vili platearum in luto, separata a communione nostra, diri anathematis vulnere feriatur, ita ut, si fortassis, Christo relicto, homini voluerit nubere, diabolo captivante, non solum ipsa quae refugit, sed etiam ille, qui ei coniunctus est, turpis adulter et potius sacrilegus quam maritus, vel quisquis, ut hoc fierit, veninum magis quam consilium ministravit, simili ultione, sicut de illa dictum est, caelesti iudicio, nobis optantibus, percellatur, donec, separatione facta, per conpetentem execrandi criminis paenitentiam a loco quo egressa fuerat recipi meruerit et adnecti.12 Adicientes etiam, ut eorum, qui nobis quandoque successuri sunt sacerdotes, similis condempnationis teneantur adstricti reatu; si, quod non credimus, aliquid ipsi voluerint aliter, quam nostra diliberatio contenet, relaxare, noverint se nobiscum, aeterno definiente Iudice, causaturos, quia communis est salutis instructio, si quod Christo promittitur inviolabiliter observetur.13 Quod nostrae determinationis decretum pro firmitatis intuitu propriae manus subscriptione credidimus roborandum, perpetualiter a nobis Christo auspice servaturum. Lecta igitur haec epistula, Chrodieldis dixit: 'Numquam nos ulla retinebit mora, nisi ad reges, quos parentes nostros esse novimus, accedamus'.14 Venerant enim pedestri iteneri a Pectavo nec ullius aequitis habuerant beneficium, unde anillae et satis exiguae erant. Sed nec victus alimonia ullam eis in viam quisquam praebuerat. Accesserunt enim ad urbem nostram diae prima mensis primi; erant enim pluviae magnae, sed et viae dissolutae erant a nimia inmensitate aquarum.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.114 bnf9765.98 cpl864.218

Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XXXVIII De id quod aliqui contra Brunichildem agere voluerunt. <<<     >>> XL De fomite primi scandali.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 39

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik