monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 37
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XXXVI Quod Childeberthus Theodeberthum Sessionas direxit. <<<     >>> XXXVIII De id quod aliqui contra Brunichildem agere voluerunt.

Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XXXVII De Droctegyselo episcopo.

1 Erat enim apud urbem Sessionas his diebus Droctigysilus episcopus, qui propter nimiam, ut ferunt, putationem quarto instante anno sensum perdiderat. Adserebant enim multi civium, quod hoc ei maleficiis accessisset per emissionem archidiaconis, quem ab honore reppulerat, in tantum ut infra muros urbis hanc amentiam magis haberit; si vero de civitate fuisset egressus, agebat commodius.2 Cumque rex supradictus ad urbem venisset et hic melius ageret, non permittibatur ingredi urbem propter regem, qui advenerat. Et licet esset vorax cibi ac putator vini extra modum, quam sacerdotalem cautilam decit, tamen nullum de eo adulterium quispiam est locutus. Verumtamen in sequenti cum apud Sauriciacum villam episcoporum synodus adgregata fuisset , iussum est, ut licerit ei ingredi urbem suam.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.112 bnf9765.98 cpl864.218