monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 36
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XXXV De interitu Waddonis. <<< >>> XXXVII De Droctegyselo episcopo.
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XXXVI Quod Childeberthus Theodeberthum Sessionas direxit.
1 Quod Childeberthus rex Theodeberthum filium suum Sessionas direxit. Igitur anno quo supra regni sui Childeberthus rex morabatur cum coniuge et matre sua infra terminum urbis quam Strateburgum vocant. Tunc viri fortiores, qui erant in urbe Sessionica sive Meldensi, venerunt ad eum, dicentes: 'Da nobis unum de filiis tuis, ut serviamus ei, scilicet ut de progenie tua pignus retenentes nobiscum, facilius resistentes inimicis, terminus urbis tuae defensare studeamus'.2 At ille gavisus nuntio, Theudoberthum, filium suum seniorem, illuc dirigendum distinat. Cui comitibus, domesticis, maioribus atque nutriciis vel omnibus qui ad exercendum servitium regale erant necessarii delegatis, mense sexto huius anni direxit eum iuxta voluntatem virorum, qui eum a rege flagitaverant transmittendum.3 Suscepitque eum populus gaudens ac depraecans, ut vitam eius patrisque sui aevo prolixiore pietas divina concederet.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.112 bnf9765.97 cpl864.218
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik