monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 35
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XXXIV De inimicitiis Fredegundis cum filia sua. <<<     >>> XXXVI Quod Childeberthus Theodeberthum Sessionas direxit.

Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XXXV De interitu Waddonis.

1 Beretrudis vero moriens filiam suam heredem instituit, relinquens quaepiam vel monastiriis puellarum, quae ipsa instituerat, vel aeclesiis sive basilicis confessorum sanctorum. Sed Waddo, cui in superiore libro meminimus, quaerebatur, a genero eius equos suos fuisse direptus; cogitavitque accedere ad villam eius unam, quam reliquerat filiae suae, qui infra Pectavo termino erat, dicens: 'Hic a regno alterius veniens, diripuit equos meos, et ego auferam villam eius'.2 Interea mandatum mittit agenti, ut se adveniente omnia quae erant ad expensam eius necessaria praepararet. Quod ille audiens, coniunctis secum hominibus ex domo illa, se ad bellum praeparat, dicens: 'Nisi moriar, non ingreditur Waddo in domum domini mei'. Audiens autem uxor Waddone, adparatum scilicet belli instaurari contra virum suum, ait ad eum: 'Ne accesseris illuc, care coniux; morieris enim, si abieris, et ego cum filiis misera ero'.3 Et iniecta manu, voluit eum retenire, dicente praeterea tum filio: 'Si abieris, pariter moriemur, et relinques genetricem meam viduam orfanusque germanus'. Sed cum eum haec verba paenitus retenire non possint, furore accensus contra filium et timidum eum mollemque exclamans, proiecta secure paene cerebro eius inlisit.4 Sed ille in parte excussus, ictum ferientis evasit. Ascensis denique equitibus, abierunt, mandans iterum acturi, ut, domum scupis mundatam, stragulis scamna operiret. Sed ille parvi pendens mandatum eius, cum turbis, ut dixemus, virorum ac mulierum ante fores domini sui stetit, operiens adventum huius.5 Qui veniens, statim ingressus domum, ait: 'Cur non sunt scamna haec operta stragulis aut domus scupis mundata? ' Et elevans manum cum sica, caput hominis libravit, caeciditque et mortuus est. Quod cernens filius hominis mortui, emissa ex adverso lanceam, contra Waddonem dirigit; cuius mediam alvum ictu penetrans, a tergo egressa falarica, ruens ad terram, advenientem multitudinem, qui collecta fuerat, lapidibus obrui coepit.6 Tunc quidam de his qui venerant cum eo inter imbres saxeos accedentes, coopertum sago ac populo mitigato, heiulante filio eius, eumque super equum elevans, adhuc viventem domui reduxit. Sed protinus sub lacrimis uxoris ac filiorum spiritum exalavit. Explicita igitur tam infilicem vitam, filius eius ad regem abiit resque eius obtenuit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.111 bnf9765.97 cpl864.218

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik