monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 34
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XXXIII Quod Ingitrudis relegiosa ad Childeberthum abiit. <<< >>> XXXV De interitu Waddonis.
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XXXIV De inimicitiis Fredegundis cum filia sua.
1 Rigundis autem filia Chilperici, cum saepius matri calumnias inferret diceritque, se esse dominam, genetricemque suam servitio redeberit, et multis eam et crebro convitiis lacesserit ac interdum pugnis se alapisque caederent, ait ad eam mater: 'Quid mihi molesta es, filia? Ecce res patris tui, quae penes me habentur, accipe et utere ut libet'.2 Et ingressa in registo, reseravit arcam monilibus ornamentisque praetiosis refertam. De qua cum diutissime res diversas extrahens filiae adstanti porregeret, ait ad eam: 'Iam enim lassata sum; inmitte tu', inquid, 'manum et eiece, quod inveneris'. Cumque illa, inmisso brachio, res de arca abstraheret, adpraehenso mater operturio arcae, super cervicem eius inlisit.3 Quod cum in fortitudine praemeret atque gulam eius axis inferior ita adterreret, ut etiam oculi ad crepandum parati essent, exclamavit una puellarum, quae erat intrinsecus, voce magna, dicens: 'Currite, quaeso, currite; ecce! domina mea a genetrice sua graviter suggillatur'. Et inrumpentes cellolam, qui coram foribus eorum praestulabantur adventum, erutam ab imminente interitu puellam adduxerunt foris.4 Post ista vero inter easdem inimicitiae vehementius pullulantes, et non de alia causa maxime, nisi quia Rigundis adulteria sequebatur, semper cum eisdem rixae et caedes erant.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.110 bnf9765.97 cpl864.217
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik