monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 33
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XXXII De inimicitia inter Childeberthum et Guntchramnum. <<< >>> XXXIV De inimicitiis Fredegundis cum filia sua.
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XXXIII Quod Ingitrudis relegiosa ad Childeberthum abiit.
1 Quod Ingitrudis relegiosa ad Childeberthum abiit contra filiam suggestura. His diebus Ingytrudis, quae monasterium in atrio sancti Martini statuerat, ad regem quasi filiam accusatura processit; in quo monastirium Berthefledis, filia quondam Chariberthi regis, resedebat. Sed ista egrediente, haec in Cinomannico est regressa.2 Erat enim gulae et somno dedita et nullam de officio Dei curam habens. Negutium vero Ingytrudis et filiae eius altius repetendum puto. Igitur ante hos annos cum Ingitrudis monastirium puellarum infra atrium sancti Martini, ut diximus, collocare coepisset, filiae suae mandata mittit, dicens: 'Relinque virum tuum et veni, ut faciam te abbatissam gregi huic, quem congregavi'.3 At illa, audito levitatis consilio, cum viro Toronus advenit; ingressaque monastirio matris, dicebat viro: 'Regredere hinc et guberna res liberosque nostros, nam ego non revertar tecum. Non enim videbit regnum Dei coniugio copulatus'. Ille vero ad me veniens, nontiavit mihi omnia, quae a coniuge audierat.4 Tunc ego accedens ad monastirium, canonum Nicenum decreta relegi, in quibus contenetur, quia: Si quis reliquerit virum et torum, in quo bene vixit, spreverit, dicens, quia non sit ei portio in illa caelestis regni gloria, qui fuerit coniugio copulatus, anathema sit. Quibus auditis, Berthegundis metuens, ne a sacerdotibus Dei communione privaretur, egressa monastirio, rediit cum viro suo.5 Interpositis autem tribus vel quattuor annis, iterum mandata mittit ad eam mater eius, depraecans eam ad se accedere. Ad illa, honeratis navibus, tam de rebus propriis quam viri sui, adsumpto secum uno filio, viro absenti, Toronus est adpulsa. Sed cum a matre propter inprobitatem viri retenere non possit, scilicit ne calumniam, quae eius dolo fabricata fuerat, exciperit, ad Berthchramnum, germanum eius, filium videlicet suum, Burdigalinsis urbis episcopum, eam direxit.6 Prosequenti igitur viro eius dicebat, quia: 'Sine consilio parentum eam coniugio copolasti; non erit uxor tua'. Erant enim iam fere XXX anni, ex quo coniuncti pariter fuerant. Adiit enim vir eius plerumque urbem Burdigalinsim, sed noluit eam episcopus restituere. Cum autem rex Guntchramnus ad Aurilianensim urbem, sicut in superiorem librum memoravimus, advenisset, ibi eum acrius hic vir inpugnare verbis coepit, dicens: 'Abstulisti uxorem meam cum famulis eius.7 Et ecce! quod sacerdotem non decit, tu cum ancillis meis, et illa cum famulis tuis, dedecus adulterii perpetrasti'. Tunc furore commotus rex, adstrinxit episcopum, ut polliceretur eam reddere viro suo, dicens, quia: 'Parens mea haec est; si quicquam mali exercuit in domum viri sui, ego ulciscar; sin aliud, cur sub omni deformitate redactus vir, coniux eius aufertur?' Tunc Bertechramnus episcopus pollicitus est, dicens: 'Venit ad me, fateor, soror, mea post multorum annorum curricula, quam pro caritatis ac desiderii studio tenui mecum, ut libuit.8 Nunc autem recessit a me; requirat nunc eam revocetque quo voluerit, me obvium non habebit'. Et haec dicens, misit clam nuntius ad eam, mandans, ut, veste mutata ac penetentiam accepta, in basilica sancti Martini expeterit. Quod facere illa non distulit. Venitque vir eius cum multis insequentis viris, ut eam ex ipso loco sancto eiecerit.9 Erat enim in veste relegiosa, adserens, se accepisse paenetentiam; sed virum sequi dispexit. Interea defuncto apud Burdigalinsim urbem Bertechramno episcopo, haec ad se reversa, ait: 'Vae mihi, quae audivi consilio matris meae iniquae. Ecce! frater meus obiit; ecce! a viro derelicta sum, a filiis separata; et quo ibo infilex, vel quid faciam?' Tunc, habito consilio, Pectavum pergit; voluitque eam mater retenere secum, sed penitus non potuit.10 Ex hoc inimicitia orta, dum saepius regis praesentiam adeunt, et haec res patris defensare cupiens, haec viri, Berthegundis donationem Berthechramni germani sui ostendit, dicens, quia: 'Haec et haec germanus meus mihi contulit'. Sed mater eius non admittens donationem, omnia sibi vindicare cupiens, misit, qui, effractam domum eius, omnes res illius cum hac donationem diriperit; unde se ipsam genetrix reddedit conprobatam, cum de rebus ipsis in sequenti filiae quaedam repetenti districta restituit.11 Sed cum, saepius ego vel frater noster Maroveus episcopus acceptis regalibus epistulis, ut eas pacificare deberemus, Berthegundis advenit Toronus, in iudicio quoque accedens, coegimus eam, in quantum potuimus, rationem sequi; mater vero eius flecti non potuit. Tunc accensa felle, ad regem abiit, quasi filiam exhereditatura de facultate paterna.12 Tunc in praesentiam regis exponens causas, filia absente, iudicatum est ei, ut, quartam partem filiae restitutam, tres cum nepotibus suis, quos de filio uno habebat, reciperet. In qua causa Theutharius presbiter, qui nuper, ex referendario Sigyberthi regis conversus, praesbiterii honorem accepit, accessit, ut hanc divisionem iuxta regis imperium celebraret.13 Sed, resistente filia, nec divisio facta nec scandalum resedatum est.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.109 bnf9765.97 cpl864.217
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XXXII De inimicitia inter Childeberthum et Guntchramnum. <<< >>> XXXIV De inimicitiis Fredegundis cum filia sua.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 33
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik