monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 32
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XXXI Quod Guntchramnus rex exercitum in Septimania direxit. <<< >>> XXXIII Quod Ingitrudis relegiosa ad Childeberthum abiit.
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XXXII De inimicitia inter Childeberthum et Guntchramnum.
1 Commotus autem rex vias claudi per regnum suum praecepit, ne ullus de Childeberthi regno per eius regni territurium pervium possit habere, dicens, quia: 'Per niquitiam eius, qui cum regi Hispaniae foedus iniit, exercitus conruit meus, et ut se non subdant urbis illae dicione meae, eius hoc immissio facit'.2 Addita est etiam huic causae aliud amaretudinis incendium, quod Childeberthus rex filium suum seniorem Theudoberthum nomine Sessonas dirigere cogitabat; quae res suspicionem fecerat Gunthchramno rege, dicente eo, quia: 'In hoc filium suum nepus meus Sessonas dirigit, ut Parisius ingredi faciat regnumque meum auferre cupiat'.3 Quod numquam Childeberthus vel in cogitatione, si dici fas est, habere potuit. Multa autem et in Brunichildem regina oppropria iactabat, dicens, eius consilio haec fieri, addens etiam, quod Gundovaldi quondam filium invitatum coniugio copulare vellit; unde etiam synodum episcoporum in Kalendas Novembris congregare praecepit.4 Multique de extremis partibus Galliarum ad hoc conventum properantes de via regressi sunt, pro eo quod Brunichildis regina se ab hoc crimini exuit sacramentis; et sic viis iterum reseratis, pervium patificit volentibus ad regem Childeberthum accedere.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.108 bnf9765.97 cpl864.217
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik