monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 29
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XXVIII De speciebus, quas Brunichildis regina transmisit. <<<     >>> XXX De discriptoribus urbis Pectavae atque Thoronicae.

Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XXIX Quod Langobardi pacem ad Childeberthum regem petierunt.

1 Igitur Childeberthus rex, invitante Sigymundo Momotiacensis oppidi sacerdote, die paschae ad supradictam caelebrari statuit urbem. Graviter tunc Theudoberthus, filius eius senior, gulae adflictus tumore laboravit, sed convaluit. Interea Childeberthus rex exercitum commovit et Italiam ad debellandam Langobardorum gentem cum isdem pergere parat.2 Sed Langobardi, his auditis, legatus cum muneribus mittunt, dicentes: 'Sit amicitia inter nos, et non pereamus ac dissolvamus certum ditioni tuae tributum. Ac ubicumque necessarium contra inimicus fuerit, ferre auxilium non pegebit'. Haec Childeberthus rex audiens, ad Gunthchramnum regem legatus dirigit, qui ea quae ab his offerebantur in eius auribus intimaret.3 Sed ille non obvius de hac coniventia, consilium ad confirmandam pacem praebuit. Childeberthus vero rex iussit exercitum in loco resedere misitque legatus ad Langobardus, ut, si haec quae promiserant confirmabant, exercitus reverteretur ad propria. Sed minime est inpletum.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.106 bnf9765.97 cpl864.216

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik