monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 28
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XXVII De obitu Amalonis. <<< >>> XXIX Quod Langobardi pacem ad Childeberthum regem petierunt.
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XXVIII De speciebus, quas Brunichildis regina transmisit.
1 Brunechildis quoque regina iussit fabricari ex auro ac gemmis mirae magnitudinis clipeum ipsumque cum duabus pateris ligneis, quas vulgo bacchinon vocant, eisdemque similiter ex gemmis fabricatis et auro, in Hispania regi mittit; in qua re Ebregysilum, qui saepe ad ipsam regionem legationis gratia accesserat, direxit.2 Quo abeunte, nuntiatum est regi Gunthchramno, dicente quodam, quia Brunechildis regina ad filius Gundovaldi munera dirigit. Quod rex audiens, iussit costodias arduas per vias regni sui fieri, ita ut nullus paenitus praeterire possit, qui non discuteretur. Inquirebant etiam in hominum vel vestimentis vel calciamentis aut in reliquis rebus, si occultae litterae portarentur.3 Ebregysilus vero Parisius accedens cum his speciebus, ab Ebrecharium duce conprehensus, ad Gunthchramnum deducitur. Dixitque ei rex: 'Non sufficit, o infilicissime hominum, quod inpudico consilio Ballomerem illum, quem Gundovaldum vocitatis, ad coniugium arcessistis, quem manus mea subegit, qui voluit ditioni suae regni nostri superare potentiam; et nunc filiis eius munera mittitis, ut ipsus iterum in Galliis provocetis ad iugulandum? Ideoque non accedis, quo volueris, sed morte morieris, quia contraria est legatio tua genti nostrae'.4 Illo quoque recusante, non se his verbis esse communem, sed potius ad Richaredum, qui Chlodosuindam, sororem Childeberthi regis, sponsare debuerat, haec munera mitti, crededit rex loquenti et dimisit eum; abiitque in itinere quo directus fuit cum ipsis muneribus.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.106 bnf9765.97 cpl864.216