monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 27
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XXVI De obitu Ingobergae reginae. <<<     >>> XXVIII De speciebus, quas Brunichildis regina transmisit.

Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XXVII De obitu Amalonis.

1 Amalo quoque dux, dum coniugem in alia villa pro exercenda utilitate dirigit, in amorem puellolae cuiusdam ingenuae ruit. Et facta nocte, crapulatus a vino, misit puerus, ut detrahentes puellolam eam toro eius adscirent. Illa quoque repugnante et violenter in eius mansione deducta, dum ea alapis caedunt, sanguinis unda ex narium meatibus decurrente perfunditur.2 Unde factum est, ut ipse quoque stratus ducis antedicti hoc rivo cruentaretur. Quam et ipse pugnis, colaphis aliisque ictibus verberatam ulna suscepit, et statim oppressus somno dormire coepit. At illa, extensa manu trans capud viri, gladium repperit; quo evaginato, capud ducis ac velud Iudith Olofernis ictu virili libravit.3 Illo quoque voces emittente, concurrunt famuli. Quam cum interficere vellent, exclamavit ille, dicens: 'Ne faciatis, quaeso. Ego enim peccavi, qui vim castitati inferre conatus sum. Nam haec, qui pudicitiam studuit conservare, omnino non pereat'. Haec dicens, spiritum exalavit. Cumque super eum familia coniuncta lamentaret, adiutorio Dei eruta puella domum egreditur et per noctem Cavillonensim urbem adiit, quae est sita ab eo loco quasi milia XXXV, ibique basilica sancti Marcelli ingressa, regis prostrata pedibus, cuncta quae pertulerat pandit.4 Tunc rex misericordissimus non solum ei vitam donavit, verum etiam praeceptionem tribui iussit, ut, in verbo suo posita, a nullo umquam parentum defuncti illius in aliquo molestiam pateretur. Verumtamen hoc, Deo praestante, cognovimus, quod puellae castitas non est a dereptore saevo ullatinus violata.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.105 bnf9765.97 cpl864.216

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik