monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 26
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XXV Quod exercitus Childeberthi in Italia abiit. <<< >>> XXVII De obitu Amalonis.
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XXVI De obitu Ingobergae reginae.
1 Anno quoque quarto decimo Childeberthi regis Ingoberga regina, Chariberthi quondam relicta, migravit a saeculo, mulier valde cauta ac vitae relegiosae praedita, vigiliis et orationibus atque elymosinis non ignava. Quae, credo, per providentiam Dei commonita ad me usque nuntios dirigens, ut in his, quae de voluntate sua, id est pro animae remedium, cogitabat, adiutur exsisterem, - sic tamen, ut ad ipsam accedens, quae, consilio habito, fieri decernebat, scriptura conecterit, - accessi, fateor, vidi hominem timentem Deum.2 Qui cum me benigne excepisset, notarium vocat, et habito, ut dixi, mecum consilio, quaedam aeclesiae Toronicae vel basilicae sancti Martini, quaedam Caenomannicae aeclesiae deligavit. Ac post paucus mensis subitania aegritudine fatigata, migravit a saeculo, multus per chartolas liberus derelinquens, septuagisimo, ut arbitror vitae anno, relinquens filiam unicam, quam in Canthia regis cuiusdam filius matrimonio copulavit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.105 bnf9765.97 cpl864.215
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik