monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 25
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XXIV De episcopatu Fronimi. <<<     >>> XXVI De obitu Ingobergae reginae.

Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XXV Quod exercitus Childeberthi in Italia abiit.

1 Igitur Childebertus rex cum petentibus Langobardis sororem suam regi eorum esse coniugem, acceptis muneribus, promisisset, advenientibus Gothorum legatis ipsam, eo quod gentem illam ad fidem catholicam conversam fuisse cognoscerit, repromisit ac legationem ad imperatorem direxit, ut, quod prius non fecerat, nunc contra Langobardorum gentem debellans, cum eius consilio eos ab Italia removerit.2 Nihilominus et exercitum suum ad regionem ipsam capessendam direxit. Commotis ducibus cum exercitum illic abeuntibus, confligunt pariter. Sed nostris valde caesis, multi prostrati, nonnulli capti, plurimi etiam per fugam lapsi, vix patriae redierunt. Tantaque ibi fuit stragis de Francorum exercitu, ut olim simile non recolatur.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.105 bnf9765.97 cpl864.215