monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 24
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XXIII De obitu Agerici episcopi et successore eius. <<<     >>> XXV Quod exercitus Childeberthi in Italia abiit.

Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XXIV De episcopatu Fronimi.

1 Obiit autem et Deotherius Vinciensis episcopus; in cuius locum Fronimius subrogatus est. Hic autem Fronimius Biturigae urbis incola fuit; sed causa nescio qua in Septimaniam abiit ac post mortem Athanaeldi regis a Leuvane, successore eius, magnifice est receptus adque in urbe Agathensi episcopus ordinatus est.2 Sed post mortem Leuvanis cum Leuvieldus in illa hereticae pravitatis perfidia crassaretur et Ingundis, filia Sigiberti regis, cui supra meminimus, in Hispaniam ad matrimonium duceretur, audivit Leuvieldus, quasi hic episcopus ei consilium dedisset, ut numquam se veneno hereticae credulitatis debent admiscere, et ob hoc semper ei molestus iniuriarum laqueos intendebat, quousque eum ab episcopato deiecerit.3 Cumque non inveniret, quibus eum muscipulis possit innectere, ad extremum emisit, qui eum gladio deberet adpetere. Quod ille per internuntius cognuscens, relicta urbe Agathensi in Galliis advenit, ibique a multis episcopis receptus ac muneratus, ad Childebertum regem pertransiit. Sicque patefactum loco, apud supradictam urbem potestatem pontificalem nono deiectiones suae anno, rege largiente, suscepit.4 Brittani eo anno graviter terraturium Namneticum Redonicumque praedae subiecerunt, vindimiantes vineas, culturas devastantes ac populum villarum abducentes captivum, nihilque de promissis superioribus costodientes, et non solum non costodientes promissa, verum etiam detrahentes regibus nostris.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.104 bnf9765.97 cpl864.215

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik