monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 23
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XXII De luae Massiliensis urbis. <<< >>> XXIV De episcopatu Fronimi.
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XXIII De obitu Agerici episcopi et successore eius.
1 Agericus vero Veredunensis episcopus, cum ex illo diuturnae amaritudinis felle graviter aegrotaret, pro eo quod Gunthramnus Boso, pro quo fideiussor exteterat, interfectus essit, vel etiam addita amaritudine, quod Berthefredus infra oraturium domus eclesiasticae fuerit interfectus, et praesertim cum ipsus Gunthramni filius secum retenens cotidie flerit, dicens: 'In meo vos odio orfani relicti estis', - his accensus, ut diximus, causis, fellis amaritudine adgravatus et maxime inedia consumtus, diem obiit adpositusque est in sepulchro.2 Bucciovaldus quoque abba eius pro episcopatum concurrit, sed nihil obtenuit. Charimerem enim refrendarium cum consenso civium regalis decrevit auctoritas fieri sacerdotem, Bucciovaldo abbate postposito. Ferebant enim hunc esse superbum, et ob hoc a nonnullis Buccus validus vocitabatur. Obiit autem et Licerius Arelatensis episcopus; in cuius eclesia Virgilius abba Agustidunensis, opitulante Siagrio episcopo, substitutus est.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.104 bnf9765.97 cpl864.215