monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 22
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XXI De elymosinis et bonitate ipsius regis. <<<     >>> XXIII De obitu Agerici episcopi et successore eius.

Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XXII De luae Massiliensis urbis.

1 Nam superius diximus, Massiliensis urbis contagio pessimo aegrota quanta sustenuerit, altius replecare placuit. His enim diebus Theodorus episcopus ad regem abierat, quasi aliquid contra Nicetium patricium suggesturus. Sed cum a rege Childeberto minime de hac causa fuisset auditus, ad propria redire disposuit.2 Interea navis ab Hispania una cum negutio solito ad portum eius adpulsa est, qui huius morbi fomitem secum nequiter deferebat. De qua cum multi civium diversa mercarentur, una confestim domus, in qua octo animae erant, hoc contagio interfectis habitatoribus, relicta est vacua. Nec statim hoc incendium lues per domus spargitur totas; sed, interrupto certi temporis spatio ac velut in segetem flamma accensa, urbem totam morbi incendio conflagravit.3 Episcopus tamen urbis accessit ad locum et se infra basilicae sancti Victoris saepta contenuit cum paucis, qui tunc cum ipso remanserant, ibique per totam urbis stragem orationibus ac vigiliis vacans, Domini misericordiam exorabat, ut tandem cessante interitu populo liceret in pace quiescere. Cessit vero haec plaga valde minsibus duobus, cumque iam securus populus redisset ad urbem, iterum succedente morbo, qui redierant sunt defuncti.4 Sed et multis vicibus deinceps ab hoc interitu gravata est.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.103 bnf9765.97 cpl864.215

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik