monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 20
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XIX De interitu Sichari civis Thoronici. <<<     >>> XXI De elymosinis et bonitate ipsius regis.

Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XX De eo, quod ad Gunthchramno directi sumus.

1 De eo, quod ad Gunthchramno regem in legatione pro custodienda pace directi sumus. Eo anno quoque tertio decimo regis Childeberthi, cum ad occursum eius usque Metensim urbem properassemus, iussi sumus ad Gunthchramnum regem in legationem accedere. Quem apud urbem Cavillonensim repperimus, dicentes: 'Salutem uberrimam mittit tibi gloriosissimus nepus tuus Childeberthus, o inclite rex, inmensas referens gratias pietate tuae, quod ad te iugiter commonetur, ut ea agat, quae et Deo placeant et tibi sint accepta et populo congrua.2 De his vero quae locuti simul fuistis omnia inplere promittit, nec quicquam se de pactionibus, quae inter vos conscriptae sunt, inrumpere pollicetur'. Et rex ad haec ait: 'Non similiter ego gratias ago, quod taliter inrumpitur, quod mihi promissum est. Pars mea de urbe Silvanectensi non redditur; homines, quos pro utilitate mea, quia mihi infensi erant, migrare volui, non permiserunt.3 Et quomodo dicetis, quod nihil de pactionibus scriptis transcendere vult dulcissimus nepus meus? Et nos ad haec: 'Nihil vult contra pactiones agere illas, sed omnia inplere promittit, ita ut de praesenti, si ad divisionem Silvanectensim vis mittere, nec tardetur; statim enim recipies tuum. De hominibus vero, quos dicitis, nomina scripta tradantur, et omnia quae promissa sunt implebuntur'.4 Haec nobis loquentibus, pactionem ipsam relegi rex coram adstantibus iubet. Exemplar pactionis. Cum in Christo nomen praecellentissimi domni Gunthchramnus et Childebertus regis vel gloriosissima domna Brunechildis regina Andelao caritates studio convenissent, ut omnia, quae undecumque inter ipsis scandalum poterat generare, pleniori consilio definirent, id inter eos, mediantibus sacerdotibus atque proceribus, Deo medio, caritates studio sedit, placuit atque convenit, ut, quamdiu eos Deus omnipotens in praesenti saeculo superesse voluerit, fidem et caritatem puram et simplicem sibi debeant conservare.5 Similiter, quia domnus Gunthchramnus iuxta pactionem, quam cum bonae memoriae domno Sigybertho inierat, integram portionem, quae de rigno Chariberthi ille fuerat consecutus, sibi diceret in integrum redebere et pars domni Childeberthi ea quae pater suus possiderat ad se vellit ex omnibus revocare, id inter ipsus constat fixa deliberatione finitum, ut illam tertiam portionem de Parisius civitatem cum terminibus et populo suo, quae ad domnum Sigyberthum de regno Chariberthi conscripta pactione pervenerat, cum castellis Duno vel Vindocino et quicquid de pago Stampinse vel Carnotino in pervio illo antefatus rex cum terminibus et populo suo perciperat, in iure et dominatione domni Gunthchramni cum id, quod superstite domno Sigybertho de regnodus Chariberthi antea tenuit, debeant perpetualiter permanere.6 Pari conditione civitatis Mel, et duas portiones de Silvanectis, Thoronus, Pectavis, Abrincatis, Vico Iuli-Consorannis, Lapurdo et Albige domnus Childeberthus rex cum terminibus a praesenti die suae vindicit potestate. Ea igitur conditione servata, ut, quem Deus de ipsis regibus suprestitem esse praeciperit, regnum illius, qui absque filiis de praesentis saeculi luce migraverit, ad se in integritate iure perpetuo debeat revocare et posteris suis, Domino auxiliante, relinquere, illud specialiter placuit per omnia inviolabiliter conservari, ut, quicquid domnus Gunthchramnus rex filiae suae Chlothiheldae contulit aut adhuc, Deo propitiante, contulerit, in omnibus rebus adque corporibus, tam civitatis quam agri vel rediti, in iure et dominatione ipsius debeant permanere.7 Et si quid de agris fiscalibus vel speciebus atque praesidio pro arbitrii sui voluntate facere aut cuiquam conferre voluerit, in perpetuo, auxiliante Domino, conservetur neque a quocumque ullo umquam tempore convellatur, et sub tuitione ac defensione domni Childeberthi cum ea omnia, quae ipsam transitus genitoris sui inveniret possedentem, sub omni honore et dignitate secura debeat possedere.8 Pari conditione repromittit domnus Gunthchramnus rex, ut, si, ut habet humana fragilitas, quod divina pietas non permittat nec ille videre desiderat, si contigerit domnum Childeberthum eo suprestite de hac luce migrari, filius suos Theodoberthum et Theodoricum reges, vel si adhuc alios ipsi Deus dare voluerit, ut pius pater sub sua tuitione et defensione recipiat, ita ut regnum patris eorum sub omni soliditate possedeant; et genetricem domni Childeberthi, domnam Brunichildem reginam, vel filiam eius Chlodosuindam, germanam domni Childeberthi regis, quamdiu intra regionem Francorum fuerit, vel eius reginam Faileubam tamquam sororem bonam et filias in sua tuitione et defensione spiritali dilectione recipiat, et sub omni honore et dignitate cum omnibus rebus earum, cum civitatibus, agris, reditibus vel cunctis titulis et omne corpore facultatis, tam quod praesenti videntur tempore possedere quam quod adhuc Christo praesole iuste potuerint augmentare, sub omni securitate et quiete possedeant, ut, si quid de agris fiscalibus vel speciebus atque praesidio pro arbitrii sui voluntate facere aut cuiquam conferre voluerint, fixa stabilitate in perpetuo conservetur, nec a quibuscumque voluntas illarum ullo tempore convellatur.9 De civitatibus vero, hoc est Burdegala, Lemovecas, Cadurcus, Benarno et Begorra, quae Gailesuinda, germana domnae Brunichilde, tam in dote quam in morganegyba, hoc est matutinale donum, in Francia veniens certum est adquisisse, quas etiam per iudicium gloriosissimi domni Gunthchramni regis vel Francorum, superstitibus Chilpericum et Sigyberthum regem, domna Brunichildis noscitur adquisisse, ita convenit, ut Cadurcus civitatem cum terminibus et cuncto populo suo domna Brunichildes de praesenti in sua proprietate percipiat, reliquas vero civitates ex hac conditione superius nominatas domnus Gunthchramnus, dum advivit, possedeat, ita ut quandoquidem post eius transitum in dominatione domnae Brunichilde heredumque suorum cum omni soliditate Deo propitio revertantur nec superstite domno Gunthchramno neque a domnam Brunechildem neque a filio suo Childeberthum regem filiisque suis quolibet ingenio vel tempore repetantur.10 Similes modo convenit, ut Silvanectis domnus Childeberthus in integritate teneat, et quantum tertia domni Gunthchramni exinde debita conpetit, de tertiam domni Childeberthi, quae est in Rosontinse, domni Gunthchramni partibus conpensetur. Similiter convenit, ut secundum pactionis inter domnum Gunthchramnum et bonae memoriae domnum Sigyberthum initas leudes illi, qui domnum Gunthchramnum post transitum domni Chlothari sacramenta primitus praebuerunt, et, si postea convincuntur se in parte alia tradidisse, de locis ubi conmanere videntur convenit ut debeant removeri.11 Similiter et qui post transitum domni Chlothari convincuntur domnum Sigyberthum sacramenta primitus praebuisse et se in alia parte transtulerunt, modo simile removantur. Similiter quicquid antefati regis eclesiabus aut fidelibus suis contulerunt aut adhuc conferre cum iustitiam Deo propitiante voluerint, stabiliter conservetur.12 Et quicquid unicuique fidelium in utriusque regno per legem et iustitiam redebetur, nullum praeiudicium patiatur, sed liceat res debetas possedere atque recipere; et si aliquid cuicumque per interregna sine culpa tultum est, audientia habita, restauretur. Et de id, quod per munificentias praecedentium regum unusquisque usque transitum gloriosae memoriae domni Chlothari regis possedit, cum securitate possedeat.13 Et quod exinde fidelibus personis ablatum est, de praesenti recipiat. Et quia inter praefatus regis pura et simplex est in Dei nomen concordia inligata, convenit, ut in utroque regno utriusque fidelibus, tam pro causis publicis quam privatis quicumque voluerit ambulare, pervium nullis temporibus denegetur.14 Similiter convenit, ut nullus alterius leudis nec sollicitet nec venientes excipiat. Quod si forsitan pro aliqua admissione partem alteram crediderit expetenda, iuxta qualitate culpae excusati reddantur. Hoc etiam huic addi placuit pactione, ut, si qua pars praesentia statuta sub quacumque calliditate tempore quocumque transcenderet, omnia benificia tam repromissa quam in praesenti conlata amittat, et illi proficiat, qui inviolabiliter omnia suprascripta servaverit; et sit de sacramentorum obligatione in omnibus absoluta.15 His itaque omnibus definitis, iurant partes per Dei omnipotentes nomen et inseparabilem Trinitatem vel divina omnia ac tremendum diem iudicii, se omnia quae superius scripta sunt absque ullo dolo malo vel fraudis ingenio inviolabiliter servaturus. Facta pactio sub die IIII. Kal. Decembris, anno XXVI. regnum domni Gunthchramni regis, domni Childeberti vero XII. anno.16 Lectis igitur pactionibus, ait rex: 'Iudicio Dei ferear, si de his quicquam transcendero, quae hic contenentur'. Et conversus ad Filicem, qui tunc nobiscum legatus advenerat, ait: 'Dic, o Filex, iam enim plenissime conexuistis amicitias inter sororem meam Brunichildem et inimicam Dei atque hominum Fredegundem?' Quo negante, ego dixi: 'Non dubitet rex, quia illae amicitiae inter easdem costodiuntur, quae ante hos annus plurimus sunt legati.17 Nam certe scias, quia odium, quod inter illas olim statutum est, adhuc pullulat, non arescit. Utinam tu, o rex gloriosissime, minus cum eam caritatem haberes! Nam, ut saepe cognovimus, dignius eius legationem quam nostram excepis'. Et ille: 'Scias', inquid, 'sacerdus Dei, quia sic eius legatione suscipio, ut caritatem nepotis mei Childeberthi regis non omittam.18 Nam ibi amicitias legare non possum, de qua saepius processerunt, qui mihi vitam praesentem auferrent'. Haec eo dicente, Filex ait: 'Pervenisse ad gloriam vestram credo, quod Richaredus legationem ad nepotem vestrum direxit, qui neptem vestram Chlodosuindam, filiam fratris vestri, ei in matrimonio postolaret.19 Sed ille absque vestro consilio nihil exinde promittere voluit'. Rex ait: 'Non est optimum enim, ut illuc neptes mea ambulet, quo soror sua est interfecta. Sed nec illud rationabiliter conplacet, ut non ulciscatur mors neptis meae Ingunde'. Filex respondit: 'Multum se exinde excusare volunt aut sacramentis aut quibuslibet aliis conditionibus iusseritis; tantum vos consensum praebete, ut ei Chlodosuinda, sicut postulat, disponsetur'.20 Rex ait: 'Si enim nepus meus implet, quae in pactionibus conscribi voluit, et ego de his facio voluntatem eius'. Promittentibus nobis, eum omnia impleturum, adiecit Filex: 'Deprecatur etiam pietatem vestram, ut ei solacium contra Langobardus tribuatis, qualiter expulsi de Italia, pars illa, quam genitur suus vindicavit vivens, ad eum revertatur, reliqua vero pars per vestrum suumque solacium imperatoris dicionibus restituatur'.21 Respondit rex: 'Non', inquid, 'possum in Italiam exercitum meum dirigere, ut ultro eos morti tradam. Gravissima enim lues Italiam nunc devastat'. Et ego: 'Indecastis enim nepoti vestro, ut omnes regni sui episcopi in unum convenirent, quia multa sunt, quae debeant indegare. Sed iuxta consuetudinem canonum placebat gloriosissimo nepoti vestro, ut unusquisque metropolis cum provincialibus suis coniungeret et tunc, quae inrationabiliter in regione propria fiebant, sanctione sacerdotali emendarentur.22 Quae enim causa extat, ut in unum tanta multitudo conveniat? Aeclesiae fides periculo ullo non quatitur; heresis nova non surgit. Quae erit ista necessitas, ut tanti debeant in unum coniungi domni sacerdotes?' Et ille: 'Sunt multa', inquid, 'quae debeant discerni, quae iniuste gesta sunt, tam de incestis quam de ipsis quae inter nos aguntur causis.23 Sed praecipue illa Dei causa extat omnibus maior, ut inquerere debeatis, cur Praetextatus episcopus gladio in aeclesia fuerit interemptus. Sed et de his, qui pro luxoriam accusantur, debet esse discussio, ut aut victi sanctione sacerdotali debeant emendari aut certe, si innocentes inveniuntur, publice error criminis auferatur'.24 Tunc iussit, ut in Kalendis mensis IIII. haec sinodus prolongaretur. Et his dictis, ad aeclesiam processimus; erat enim dies illa dominicae resurrectionis solempnitas. Dictis igitur missis convivio nos adscivit, quod fuit non minus oneratum in fercolis quam laetitia opulentum. Semper enim rex de Deo, de aedificationem aeclesiarum, de defensionem pauperum sermonem habens, ridebat interdum, spiritali ioco delectans, addens etiam, unde et nos aliquid laetitiae frueremur.25 Dicebat enim et haec verba: 'Utinam mihi nepus meus promissa costodiat! Omnia enim quae habeo eius sunt. Tamen si eum scandalizat illud, quod legatus Chlothari nepotis mei suscipio, numquid demens sum, ut non possim temperare inter eos, ne scandalum propagetur? Novi enim eum magis incidere quam in longius promulgare.26 Dabo enim Chlothario, si eum nepotem meum esse cognovero, aut duas aut tres in parte aliqua civitatis, ut nec hic videatur exheredari de regno meo, nec huic inquietudinem praeparent, quae isti reliquero'. His et aliis locutus, dulci nos affectu fovens ac muneribus onerans, discedere iobet, mandans, ut ea semper Childebertho regi insinuentur, quae vitae eius comoda fiant.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.98 bnf9765.95 cpl864.211

Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XIX De interitu Sichari civis Thoronici. <<<     >>> XXI De elymosinis et bonitate ipsius regis.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 20

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik