monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 18
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XVII De exiguetate anni huius. <<< >>> XIX De interitu Sichari civis Thoronici.
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XVIII De Brittanis et obitu Namati episcopi.
1 Brittani quoque inruentes in termino Namnitico, praedas egerunt, pervadentes villas et captivus abducentes. Quod cum Guntchramno rege perlatum fuisset, iussit commoveri exercitum, dirigens illuc nuntium, qui eis loqueretur, ut componerent cuncta quae male gesserant, aut certe noverint, se gladio casurus ab exercitu eius.2 At ille timentes promittunt, se omnia quae male gesserant emendare. His auditis, rex dirigit illuc legationem, id est Namatium Aurilianinsim et Bertchramnum Cinomanensim episcopum cum comitibus et aliis viris magnificis. Adfuerunt etiam et de regno Chlotharii, Chilperici regis filii, viri magnifici; qui euntes in termino Namnitico, locuti sunt cum Warocho et Vidimacle omnia quae rex praeciperat.3 At illi dixerunt: 'Scimus et nos, civitates istas Chlotlhrii regis filiis redebere et nos ipsis debere esse subiectus; tamen quae contra rationem gessimus cuncta componere non moramur'. Et datis fideiussoribus adque subscriptis cautionibus, promiserunt, se singula milia solidorum Guntchramno regi et Chlothario in conpositionem daturus, promittentes numquam terminum civitatum illarum ultra adgressurus.4 His ita conpositis, regressi sunt reliqui et nuntiaverunt regi quae gesserant. Namatius vero episcopus, dum, receptis villis infra terminum Namneticae urbis, quod olim parentes eius perdiderant, ibidem moraretur, pusulae malae ei tres oriuntur in capite. Ex hoc valde confectus taedio, dum ad civitatem suam reverti cupiret, infra Andegavensis territorii terminum spiritum exalavit.5 Corpusculum eius ad urbe sua dilatum, in basilicam sancti Aniani confessores sepultum est. In cuius cathedram Austrinus, Pastores quondam filius, subrogatur. Warocus vero oblitus sacramenti et cautionis suae, omnia postposuit, quae promisit, vineas Namneticorum abstulit et, vindimiam colligens, vinum in Vinitico transtulit.6 Ex hoc iterum rex Guntchramnus valde furens, exercitum commovere iussit, sed quievit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.97 bnf9765.95 cpl864.211