monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 17
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XVI De legatione ipsius ad reges nostros. <<<     >>> XVIII De Brittanis et obitu Namati episcopi.

Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XVII De exiguetate anni huius.

1 Eo anno verno tempore pluviae validae fuerunt, et cum iam vel arbores vel vineae fronduissent, nix decidua cuncta operuit. Subsequente quoque gelu tam palmitis vinearum quam reliqui ostensi fructus incensi sunt. Tantusque rigor fuisse visus est, ut etiam erundines alites, quae de externis regionibus venerant, vi algores extinguerentur.2 Illud etiam admirabile fuit, quod, ubi numquam gelu nocuit, tunc omnia abstulit et ibi, ubi consueverat laedere, non accessit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.96 bnf9765.95 cpl864.211

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik