monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 15
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XIV De pace Egidi episcopi et Lupi ducis. <<<     >>> XVI De legatione ipsius ad reges nostros.

Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XV De conversione Richaredi.

1 Igitur eo tempore in Hispania Richaredus rex, conpunctus miseratione divina, convocatis episcopis relegionis suae, ait: 'Cur inter vos et sacerdotes illus, qui se catholicus dicunt, iugiter scandalum propagatur et, cum illi per fidem suam signa multa ostendant, vos nihil tale agere potestis? Qua de re convenite, quaeso, simul et, discussis utriusque partes credulitatibus, quae vera sunt cognuscamus; et tunc aut accepta illi a vobis ratione ea credant quae dicitis, aut certe vos ab illis veritatem agnuscentes, quae praedicaverint vos credatis'.2 Quod cum factum fuisset, congregatis utriusque partes episcopis, proposuerunt haeretici illa, quae saepius ab ipsis dicta iam scripsimus. Similiter responderunt episcopi nostrae relegionis ea, de quibus haereticorum partem plerumque victam libris superioribus demonstravimus. Et praesertim, cum rex diceret, quod nullum signum sanitatis super infirmus ab hereticorum ostenderetur episcopis, ac in memoriam replicaret, qualiter tempore genitoris sui episcopus, qui se iactabat per fidem non rectam caecis restituere lumen, tacto caeco et caecitate perpetuae damnato, discessisse confusum - quod nos in libro Miraculorum plenius declaravimus - vocavit ad se seorsum sacerdotes Dei.3 Quibus perscrutatis, cognovit, unum Deum sub distinctione coli personarum trium, id est Patris et Filii et Spiritus sancti, nec minorem Filium Patri Spirituique sancto, neque Spiritum sanctum minorem Patri vel Filio, sed in una aequalitate atque omnipotentia hanc Trinitatem verum Deum fateri. Tunc intellegens veritatem Richaredus, postposita altercatione, se catholicae lege subdidit et, acceptum signaculum beatae crucis cum crismatis unctione, credidit Iesum Christum, filium Dei, aequalem Patri cum Spiritu sancto, regnantem in saecula saeculorum.4 Amen. Deinde nuntius mittit ad provinciam Narbonensim, qui narrantes ea quae ille gesserat, simile credulitate populus ille conecteretur. Erat ibi tunc temporis Arrianae sectae episcopus Athalocus, qui ita per propositiones vanas ac interpretationes falsas scripturarum aecclesias Dei conturbabat, ut potaretur, quod ipse esset Arrius, quem proiecisse in secessum exta historiograffus narravit Eusebius.5 Sed cum haec populo sectae suae credere non sineret et ad consentiendum ei paucorum faverit adulatio, commotus felle, ingressus in cellolam suam, inclinato super lectulum capite, nequam spiritum exalavit. Sicque hereticorum populus in ipsa consistens provincia inseparabilem Trinitatem confessus, ab errore discessit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.95 bnf9765.95 cpl864.209

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik