monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 14
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XIII De Baddone. <<<     >>> XV De conversione Richaredi.

Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XIV De pace Egidi episcopi et Lupi ducis.

1 Post haec cum Egidius Remensis urbis episcopus de illo crimine maiestates, quo superius memorati perempti sunt, suspectus haberetur, cum magnis muneribus ad Childeberthum accedens, veniam deprecatur, prius tamen sacramenta suscipiens in basilicam sancti Remedii, ne aliquid mali in itinere pateretur.2 Susceptusque a rege, cum pace discessit. Pacem etiam cum Lupo duce obtenuit, quem instinctu eius de Campaniae ducatu supra memoravimus fuisse depulsum. Unde rex Guntchramnus valde in amaritudine excitatus est, eo quod ei promiserit Lupus, numquam se cum eodem pacem facturum, quia fuisset regis cognitus inimicus.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.95 bnf9765.95 cpl864.209