monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 12
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XI Quod se reges viderunt. <<<     >>> XIII De Baddone.

Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XII De interitu Ursionis ac Berthefredi.

1 Childebertus vero rex, collecto exercitu, ad locum dirigi iubet, in quo Ursio ac Bertefredus inclusi morabantur. Erat enim villa in pago Vabrense, cui inminebat mons arduus. In huius cacumine basilicam in honore sancti ac beatissimi Martini construxit. Ferebant enim ibi castrum antiquitus fuisse; sed nunc non cura, sed natura tantum monitus erat.2 In hac ergo basilica cum rebus atque uxoribus vel familia se antedicti concluserant. Cummoto ergo exercito, sicut diximus, Childebertus rex illuc dirigit iubet. Verumtamen commoti homines, antequam ad eos accederent, ubicumque aut villas aut res eorum repperire potuerunt, omnia incendio ac praedae tradiderunt.3 Accedentes autem ad hunc locum, ad montem prorepiunt et basilicam cum armis vallant. Habebant autem quasi ducem tunc Godeghisilum, Lupi ducis generum. Cumque eos extrahere de basilica non valerent, ignem adplicare nituntur. Quod cernens Ursio, accinctus gladio, foris egressus est tantaque caede hos qui adsedebant mactavit, ut, quanti in eius contemplatione advenissent, nullus vivens remanere possit.4 Ibi et Trudulfus palatii regis comis cecidit, et multi de hoc exercitu prostrati sunt. Cumque iam annillus de caede Ursio cerneretur, percussus a quodam in femore, debilitatus ad terram ruit et sic, inruentibus aliis, vitam finivit. Quod cernens Godeghiselus, clamare coepit ac dicere: 'Fiat nunc pax! Ecce maximus inimicus domnorum nostrorum ruit; hic vero Bertefredus vitam habeat'.5 Haec eo dicente, cum omnis populus ad dereptionem rerum, quae in basilica adunatae fuerant, inhiaret, Bertefredus, ascenso equite, ad Veredunensem urbem dirigit, ibique in oraturio, qui in domo aeclesiastica erat, se tutari putans, praesertim cum et ipse pontifex Agericus in hac domo resederet. Sed cum Childebertho rege nuntiatum fuisset, effugisse scilicet Berthefredum, perculsus cordis dolore, ait: 'Si hic mortem evaserit, non evadit Godeghiselus manus meas'.6 Nesciebat tamen rex, eum in domo aeclesiae ingressum fuisse, sed quasi in regione alia confugisse. Tunc timens Godeghisilus, commoto iterum exercitum, domum aeclesiae cum armatis vallat. Sed cum eum pontifex reddere nequiret, sed defensare conaretur, ascendentes supra tectum, eum ab ipsis tegulis ac materiis, quibus oraturium opertum erat, inlidentes interficerunt, ibique cum tribus famulis mortuus est, multum ex hoc episcopus dolens, quod eum non solum defensare non potuit, verum etiam locum, in quo orare consueverat et in quo sanctorum pignora adgregata fuerant, sanguine humano pollui vidit.7 Misit autem Childeberthus rex cum muneribus, ut a merore revocaretur; sed noluit consolare. Multi autem his diebus pertimiscentes regem, in aliis regionibus abscesserunt. Nonnulli etiam a primatu ducatus remoti sunt, in quorum ordine alii successerunt.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.93 bnf9765.95 cpl864.209

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik